# Polyhistor. Vol. 1 123

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, NUM EST. EXCURSUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/123

Anteqvam Hispani in Americam Peruvianam venirent, audita è fodinis ad barbaros operarios vox fuit, qvae intactos pro peregrino populo thesauros relinqvere jussit. Visae è longinqvo terrae qvaedam, repellentibus semper ventis, adiri non possunt. Quaedam etiam, si fides itinerariis habenda est, detectae, oculos hominum fugere videntur. Illius in rebus civilibus Sals statua Mercurialis est, & filum qvasi Ariadnaeum praebet Historia. Pulchrè S. Augustinus lib. de vera religione cap. 25. Quoniam divina Providentia non solum singulis hominibus quaesi privatim, sed universo generi humano tanquampublicè, consulit: quid cum singulis agatur, Deus scit, atque ipsi, cum quibus agitur, sciunt; quid autem agatur in genere humano, per Historiam commendari voluit & Prophetiam. Verùm, de qvo non sine causa Conringius lib. de Civ. prudent. cap. 14. qveritur: perquam pauci historici illam diviniorem causam justa commemoratione prosequi solent: quidam de industria hoc videntur agere, ut excutiant lectorum animis τοῦ Jeis curam: quod tamen Machiavellus, minimè omnium caeteroquin religiosus, advertere potuerit. Sed nos tandem manum de hâc tabula, ad illum DEI digitum, qvi flammeis characteribus sapientiam suam Apostolorum animis inscripsit, intendimus. Inde nos ardentissimis precibus θεῖον illud, sine qvo ἐντολόχεια iua deest scientiis, arcessemus. Sedibus aethereis Spiritus ille venit, qvi nos ducet in omnem veritatem & per orbium coelestium ἐγκυκλοπαιδείαν aliqvando circumducet. Ille nos Philosophos faciet, sapientiam, qvae hominibus Stultitia est, professos: Mathematicos, qvi longitudinem, latitudinem, altitudinem amoris divini metiantur: Politicos, qvi πολίτευμα suum in coelis qvaerant: Grammaticos & Oratores, qvi aliqvando ῥηματα ἄρῥητα intelligant: Poëtas & Musicos, qvi τεισάγιον suum cum omnibus beatarum mentium choris insonare nunqvam desistant. CAP. XIII.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
