# Polyhistor. Vol. 1 128

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE COLLEGIIS SECRETIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/128

Ridet vero, ut absurda, Photius, qvae de Indis Philosophis narrat Philostratus: dolia apud istos plena imbrium & ventorum, qvibus datum sit regionem compluere in imbrium penuria, iterumqve discussis imbribus siccare, dum alternis aqvam ventumqve è doliis suppeditent. His similia, ait Photius, dementiae plena & alia plurima prodigiose consingit. Sed mallem ego in istis suspendisset judicium Photius, cui nulla qvidem suspicio occultiorum naturae operationum fuit. Qui in his nullum gustum habent, facilè omnia pro praestigiis & imposturis habent. Ego qvidem temerè falsitatis arguere nolim, qvae hîc tradit Philostratus. Non est adeò absurdum, dari posse naturas summè humidas, summéqve flatulentas, qvae fortassis arte secretiore chemica ita praeparari possint, ut fermentum aliqvod magnae massae elementari praestare qveant. Atqve hae aliqvo subjecto naturali concludi possunt, aliis qvibusdam appositis eliciendae. Multae latent in corporibus affectiones mirabiles, qvae non nisi per συζυγίαν inde educuntur. Acus ferrea se ad septentrionem convertit; sed tum demum, si magnete illinatur: Qvod, etsi tritum est, est tamen admirabile, nec ullo humano ingenio indagandum. Qvas non effervescentias salium & sulphurum mistiones parant? An non nitri susphurisqve conjunctione excitari immanes concussiones & plus qvam tempestates possunt? Haec suo tempore Photius non credidisset. Videmus conclusos lacus, mineralibus sine dubio turgidos, si lapide injecto moveantur, fermentatione momentanea in vapores, hos in imbres, tonitrua, ventos, resolvi. Nilo circa solstitium aestivum nubeculatenuis nitrosa roscida incumbit, ut Chambraeus observat, qvae aestuare totum & per omnes agros diffluere facit. De fluvio Bohemiae Wodolanka observat Balbinus in Miscellaneis Historicis regni Bohemiae lib. 1. c. 28. rusticos, qvoties sideratio aliqva agris siccitatem invexerit, aqvam hanc haurire certatim, ac in fontes & puteos suos, qvi exaruissent, infundere, certamque eo pacto sperare pluviam, nec spe falli. Addit judicium suum Balbinus: Possunt obcoecata ariditate fontium venae qvodammodo reparari, possunt halitus & humida qvaedam effluvia concitari, possunt aqveo magnetismo nubes attrahi. Qvodsi ergo spiritosa qvaedam talis substantia in naturâ latitat, ut illa exempla innuunt, qvid vetat, illam vase per artificium concludere, & fermenti instar in aërem immittere? qvemadmodum ex tenui nubecula, qvae monti Tafelberę dicto in Promontoriobonae spei imminet, & ob exiguitatem & similitudinem oculus tauri dici solet, in fermentum & insanas tempestates totius aeris vicinia conjicitur. Narravit mihi amicus, Italum ab Hungaro qvodam edoctum procellas, cum vellet, excitasse. De Empedocle etiam memoratur, illum magiâ naturali adeo polluisse, ut ventos, qvoues vellet, excitaret salubres, dispelleret pestilentes. Memorabile est, qvod de vorticibus illis aëris ex mari provenientibus memoratur, illos cultro in crucem secto diffindi posse, sed additis sacris ex Joannis Evangelio verbis, qvi abusus tamen insignis est.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
