# Polyhistor. Vol. 1 131.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 131.1 to 131.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/131.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/131.1

Sacer illis cultus purissimus fuit sub dio, nullum illis vel templum, vel idolum, animae immortales habebantur: atque ex eorum scholâ fluxisse videtur, qvod de Marcomannis ait Appianus in Celticis, habuisse illos spem resurrectionis. Pietatis qvoque indicium est, summum apud eos poenae genus fuisse, sacris interdicere. Naturae secretioris fuit illis cognitio, unde Plinius Hist. nat. lib. 30. cap. 1. eos vocat vates medicosque. Ammianus Marcellinus lb. 15. summa & sublimia naturae pandere ait: Mela lib. 3. c. 1. motuum coeli ac siderum peritos ait. Aqvam statuerunt omnium rerum principium. Hinc eam sponsae in nuptiis sponsis tradebant. Aurea ipsis erant gestamina, collo torqves, manibus & brachiis muraenulae. Viscum è qvercu prognatum summa religione colligebant, non fine sacrificiis & hymnis, qvi mos vestustissimus. Ac praeterea symbolica illa magni operis philosophici effigies est, cujus illos fuisse conscios, vel ex eo colligas, qvod doctrinam suam literis comprehendi vetuerunt, ne in vulgus efferretur. In omnibus enim collegiis Harpocratis sigillo arcana eorum doctrina obsignata fuit. Dogmata eorum è variis Historicis collegit Otto Heurnius in Antiqvitatibus Philosophiae Barbaricae, lib. 2. t. 33. Fortassis & Caecilius Frey in libro, cui titulus Philosophia Druidum, qvi in 8. Paris. 1646. prodiit, historiam eorum pleniùs proposuit, qvem tamen videre hactenus non licuit. Fuere non priscis tantum seculis collegia talia occulta; sed & superiori seculo de Fraternitate Roseae crucis fama percrebuit. Editi sunt de illorum dogmatibus & doctrinâ Theologica libelli Germanicâ linguâ, qvi multum scristrepitus ubique excitarunt. Fuere, qvi totam rem pro imposturâ habuere, aliqvi ptis Apologeticis in lucem missis defenderunt. Literae à multis ad illos scriptae, publicisque typis impressae, sub spe arcani alicujus indagandi. In Germaniâ Vir doctissimus Michael Meierus causam illorum publicoscripto egit, cuititulus. Silentium post clamores, h. e. Tractatus Apologeticus, quo causae non solum clamorum seu Revelationum Fraternitatis Germanicae de R. C. sed & silentii, seu non redditae ad singulorum vota responsionis, unâ cum malevolorum refutatione, traduntur & demonstrantur. Ubi multa etiam historica de hac societate occurrunt. Scripsit & Robertus Fluddius defensionem hujus societatis, & Johannes Heidon Anglicâ linguâ varios de Fratrum Roseae Crucis doctrinâ tractatus edidit, inter qvos hoc titulo unus est: Infallibilia axiomata Fratrum Roscae Crucis, cognoscendi praeterita, praesentia & futura. Non agitur hoc libro, nisi de mirabili vi & potestate Numerorum, qvibus evocentur genii, & alia occulta in naturâ perficiantur. Sed pleraque ex illis sunt è scriptoribus de mysteriis numerorum congesta.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
