# Polyhistor. Vol. 1 138

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE ALIIS ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/138

Fuit illa Principum jam ab omni aevocura, esseque in omne aevum debet, ut artes liberales foveant, earum doctoribus & cultoribus omniope consilioque subveniant, coetus virorum doctorum publicos cogant. Haec sunt vera illa opera πολυχρόνια in longum tempus duratura, qvalia esse volebat Aristoteles munificentiae opera. Eumenius Rhetor in Panegyrico rectè vocat talia Collegia ac Gymnasia templa Imperatoriarum gloriarum: In eo enim verè Deum imitantur Principes, cum bonorum fontes populis suis recludunt. Ab illis, si ipsi boni, docti, pii, virorum eruditorum amantes sunt, nascitur illa seculorum felicitas; excoluntur artes humano generi utiles; ipsique immortales erunt, cum instrumenta immortalitatis tuentur. In hunc usque diem fruimur maximorum Heroum, Caroli Magni, Fridericorum, beneficiis; neque ulla unqvam aetas illorum memoriam obliterabit. Durat illa literarum & Collegiorum per Italiam, Galliam, Germaniam, restauratoribus gloria, qvorum munificentiâ fructus ad omnem posteritatem propagantur. Hi sunt illi portus, in qvos se referunt fluctibus negotiorum agitati, nunqvam minus otiosi, qvam cùm sic otiosi. Antiqvissima illa Collegiorum cura est, & cum ipsa humanitate nata. In Hebraeorum politia à Prophetis scholae sunt divino instinctu constitutae. Illae qvadraginta urbes, domicilio acusui Levitarum concessae, Numeror. c. 35. & Jos. c. 2. scholae fuere populi Iiraëlitici, in qvibus juventutem diligenter educatam, ex eo colligi potest, qvod Nabuchodonosor è captivis filiis Israel deligi jubet pueros omni sapientia eruditos. Erat lerosolymae in monte Sion nobilissimum Gymnasium, à primis Regibus magnificè ornatum. Chrysostomus illud vocat διδασκάλειον τῆνς γῆς, scholam communem orbis terrarum, qvae diu floruit, usque dum superstitionibus gentium ejus gloria contaminaretur. In historiâ Regum mentio fit scholae, qvam aperuit Heli Sacerdos, cujus disciplinâ primogeniti Deo consecrati erudiebantur. Schola Samuelis Prophetae in Galgala, Ramatha, Najoth. Schola Helisei formata ab Heliâ. Synagogae apud Judaeos, post labefactatam disciplinam Levitarum institutae, qvibus praeerant Pharisaei & scribae in varias sectas distincti, in qvibus Paulus Apostolus ad pedes Gamalielis profecit. Erant in illis Synagogis qvoque Bibliothecae ad earum usum paratae. Videatur Lomeierus, libro de Bibliothecis, cap. 3. In Graeciâ, ut omnium artium qvasi patria erat, ita varia in honorem artium & virorum literatorum Musea instituta. Ipsae Athenae apud Athenaeum lib. V. cap. 2. τὸ τῆς ἐλλάδος μουσεῖον, Graeciae Museum dicitur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
