# Polyhistor. Vol. 1 144.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 144.1 to 144.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/144.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/144.1

Verùm eo mortuo, cum Academici nullas haberent certas sedes, nec caeterarum Academiarum morem sequerentur, statis diebus in unum conveniendi: sed unico nominis splendore, & annuli mysterio, omnis eorum disciplina contineretur, brevi Lynceorum memoria ita exstincta est, ut eorum ad aetatem hanc nostram vix tenuis aura pervenerit. Incertum ergo è tàm diversis sententiis, cui Academiae hujus origo, Patrine an filio, tribuenda. Fuit verò hujus Academiae institutum, eodem Favorito teste, inusitata rerum eventa, qvae terris, qvae coelo acciderent, in disputationem vocare, causas sedulo indagare, & eorum observationibus aliisque experimentis veterem omnem Philosophiam, Aristotelicam inprimis, evertere. Praecipuè Chimica omnia excolebant, qvibus convelli doctrinam Aristotelis putabant: Qvod Virginium fecisse, sedulò huic operi intentum, autor est Favoritus. Praeclari ex hâc Academiâ Viri orti Galilaeus à Galilaeis, Fabius Columna, ac plures alii, qvorum historiam pleno opere, sed inedito, deduxit Martinus Fogelius, cujus suprà mentionem fecimus. Plura fuere in eâdem urbe collegia: Academiam Ordinatorum Cardinalis Detus in suis aedibus fundandam curavit, in qvâ eruditis exercitationibus accedebat suavissimus vocum & chordarum cantus. In illâ magnam sibi famam Octavius Tronsarellus acqvisivit; sed in magnam cum Margarita Scarrochia, poetria nobili, contentionem venit super symbolo hujus Academiae, qvod erat, salinum plenum salis, cum hoc dicto à Sole; de qvâ liticulâ legi potest Ervthraeus Pinacoth. III. num. 36. Plures Romae memorantur Academiae, à J. Ferro, Delficorum, Incitatorum, Intricatorum, Partheniorum, Renovatorum, Uniformium; à Gregorio Leti Phantasticorum, de qvibus omnibus, qvae dicam, non habeo. In Venetorum urbe multae institutae fuere Academiae: ubi primum occurrunt Academia veneta & Vinitiana κατʼ ἐξοχὴν ita dictae, qvae voces non unum idemqve significant, Testis Joh. Ferrus Theatr. d’ Imprese part. 1. cap. 31. Ne creda il Lettore essere la medesima la Veneta e la Vinitiana. Percioche se bene queste due voci in altro significando sono sinonime e significano l istesso, qvi però prese in significatione d Academia fanno diversità: poiche la Veneta hà per corpo una Palificata à modo di qvelle che si fanro in Vinegia, qvando si vuol fabricare col motto. Hinc attollere moles, & la Venitiana ha lafamacol verso: Cosi dal basso me ne voloal cielo. Fuit illic Academia incognitorum qvam instituisse dicitur Joh. Franciscus Loredanus, Senator Venetus, variis scriptis celebratissimus.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
