Latin
148.1 to 148.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 148.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis enim Latina eruditorum lingua existimetur, tamen ipsieruditi, patrii quisque Ditized by Google Dig quisque sermonis non minimam curam habere; sed in ea scriptis elegantibus amplificando &exornando, multam operam ponere debent, Romanorum exemplo &aemulatione, qui, licet sermo Graecus uberior esset, tamen linguam suam, ut inferiorem despectui non habuerunt; sed locupletiorem &comtiorem omni ope efficere contenderunt. Quanquam, quid prohibet ejusmodi coetus etiam ab eruditis viris, qui Latinè tantum scribunt, institui? Imò, si instituantur, utilissimum fore arbitror saltem ad operum emendationem, quae aliquando praecipitatâ editione, tanquam nullum amicum doctum habeant, cujus consilio utantur, inemendata emittunt. Deistis Italiae Collegiis porrò tenendum est, idem eorum, qvod vocabulorum ait Horatius, fatum esse: Multa renascuntur, quae jam cecidere, cadentque Quae nunc sunt in honore. Bononiae è 24 Academiis non nisi tres hodie supersunt. Academicorum numerus alibi certus, alibi pro arbitrio. Sunt, in qvibus non admittuntur, nisi Nobiles. Electiones instituuntur suffragiis secretis. Admittuntur Cardinales, &Exteri qvoqve interdum invitantur, qvi meritis illustres. Qvaelibet Academia Directorem habet, principemqve suum, simulque Protectorem, qvi vel fundator ejus est, vel ex illius familiâ. Locus certus folet assignari pro conventibus, vel in aedibus fundatorum, vel alibi. Etiam matronae larvatae interdum accedunt: nam &illae in poësi se exercent, scripsitqve Laurentius Legatus Museum Poëtriarum cum Iconibus, teste Gregor. Leti, Ital. regn. part. 3. lib. 2. p. 165. Admittuntur auditores acceptâ certâ tesserâ. Unus Academicus in multis Academiis admitti potest. Suntque, qvi vel 15. Academiarum membra sunt, solentqve viri doctrinâ insignes ad hos honores invitari: Qvo enim doctiores socii sunt, eo majoris famae est Academia. Excitarunt haec Italorum exempla etiam Gallos, ut &ipsi Academias erigerent. Capellanus Richelio earum autor fuit. Ipso ergo dirigente instituta est hoc titulo: Academie Francoise. Caeteri enim tituli, qvi aliis placuerant, F Academie des beaux esprits, ! Academie del Eloqvence,! Academie Eminente, per allusionem ad Cardinalitiam Richelii dignitatem, à Richelio ipso rejecti unt.