Latin
DE CONVERSATIONE ERUDITA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 154
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm cum spes mihi inchoare longas in hâc varietate &multitudine rerum, qvibus distringor, atque lubricâ hâc meâ valetudine, non liceat; integri libri materiam in paucas pagellas contraham, si fortassis illa studiosa juventus, cui omnis meus labor servit, sibi profutura arbitretur. Primum qvasi solum omni huic contemplationi substernendum est, quod sumus rerum civilium Magister Aristoteles libro secundo Rhetoricorum nos docuit, qvi Oratorem civilem formaturus ea ipsi praecepta in moribus &affectibus hominum explorandis dedit, ut non auditoribus suis tantùm, sed omnibus, cum qvibus conversatur, placere, eorumque qvod in societate civili potissimum est, gratiam sibi conciliare possit. Inprimenda ergo sunt animo penitus, &altis qvasi radicibus defigi debent, illa de moribus &affectibus axiomata: qvae qvasi ῥιζύαατα sunt, unde omnis haec tractatio velut in ramos suos dispescitur. Elegantissimam in summâ brevitate horum axiomatum διατύπωσιν dedit Vir Cl. Vincentius Placcius in Excerpto suo Rhetorico de Inventione Affectuosae probationis Oratoriae; Cujus ille pleniorem ἐξεργασίαν pollicitus est. Addi his possunt Theophrasti characteres, &quicqvid in Historicis, Comicis, Satyricis χαρακτηριστικον est, &ad mores vel affectus pertinet. Praeterea &ii, qvi vitas eruditorum scripserunt, sedulò legendi, quaeque in illis occurrunt exempla, cum his praeceptis conferenda sunt. Quorum aliqua in suo Felice literato aliisque scriptis collegit Spitzelius. Cui jungi possunt, qvae de Infelicitate literatorum Tollius, Valerianus, Canonherrius scripserunt. Nam ex conversatione non rectè institutam omnis illa eruditorum infelicitas oritur, ut proinde ex alieno periculo praecepta ®ulas, ut saepe fieri solet, nobis ipsis formare possimus. Ut aliqvam hujus HOMILETICES ERUDITAE delineationem demus, prima ac praecipua in Notitiâ sui opera poni debet. Nunquam cum aliis rectè conversabitur, qvi se ipsum non satis exploraverit: qvod, ut difficultatis plenissimum est; ita, ne hac in parte nos ipsos fallamus, omni studio providendum est. Omnis inter duos minimum conversatio vertitur, qvorum alter ita comparatus esse debet, ut gratiae aliorum capax esse possit; ne qvid sit, quod animos avertat, sed qvod alliciat, &in favorem nostrum rapere videatur. Qvare non solum virtutibus omnibus instructus esse debet, qvi familiaritatem virorum doctorum qvaerit; sed illos naturae in se instinctus ita temperabit, ut nemini molestus, omnibus suavis deprehendatur. Omnes ergo ingeniorum morbos &defectus illum priùs exploratos habere oportet, ne suâ culpâ impingat; &sicubi in aliis deprehendat, moderatiùs ferat, iisque bonis obviam ire rationibus in se ipso discat. Ingeniorum ut vultuum variae sunt figurae, quae, nisi frenis coerceantur, ac judicii censurâ in ordines redigantur, in lyivestrem naturam abeunt, ut arbores sibi relictae, si cultura nulla accesserit. Hic verò in seipsos descendere debent omnes, seque ipsos explorare, ex Stoicorum sententiâ, qvali genio utantur. Praecipuum hîc in sui ignorantiâ erratum est, si ingenii nostri vires vel defectus non rectè expendamus, si nimiâ nostri fiduciâ viribus majora aut incongrua affectemus, si non in certo vitae instituto acqviescamus.