Latin
157.1 to 157.3
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 157.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Spectabimus hic Religiosos, Atheos, superstitiolos, hypocritas, ambitiosos, magnificos, superbos, maledicos, contemptores, adversarios, feroces &ingenii tyrannici, Luxuriosos, Voluptuarios, Aflabiles, Urbanos, Morosos, Tristes, Avaros, liberales, veraces, mendaces, dolosos, assentatores, severos, crudeles, injustos, invidos, calumniatores, imprudentes, intempestivos, garrulos, inconstantes, molestos, credulos, suspiciosos, diffidentes, temerarios, vindictae cupidos, meticulosos, obstinatos, pusillanimes, curiosos, extemporales, ἐσνιργητικοὺς, qvos activos dicere solemus, industrios, incuriosos, laboriosos, beneficos, hospitales, gratos, ingratos, qverulos, mansuetos, ebriosos, cavillatores, κενοδόξους, gloriatores, modestos, occupatos, iracundos, φιλοκαίνους, varios, mirabiles, admirantes omnia, insociabiles, gloriae contemptores, rusticè verecundos, in diem viventes, tergiversatores, σκδτεινοὺς, perplexos, subtilitatum affectatores, &si qvi praeterea sunt: qvorum singulorum ingenia ad conversandi rationem expendenda. Possunt enim illi mores &affectus considerari, vel ut per se tales, vel cum respectu ad personarum conditionem, unde certum qvasi temperamentum omnis conversationis est. Sed nos hîc summa tantùm rerum vestigia seqvimur, &qvoniam exhaurire argumentum hoc totum non licet, paucis tantùm axiomatibus praecipua complectemur. Summum hoc in omni conversatione tenendum est, ut aliqvam de nobis opinionem excitemus, &nemini molesti simus: qvorum alterum animos erga nos inclinat, alterum impedimenta tollit; Unde tandem favor &amor conseqvitur, cujus excitandi varii qvoque aliàs modi sunt generales, qvi ad omnem, non solius eruditi, conversationem pertinent, &hic qvasi praesupponi debent. Ut opinionem aliorum nobis excitemus, haec praecepta observanda sunt. I. HONESTATEM VUILTU, VERBIS, FACTO, EXPRIME. Nihil magis allicit animos. qvam bona mens, qvae per se virtute suâ, qvasi qvodam magnetismo, trahitur. Qvi versutisunt, callidi, simulatores, tricatores, litium seminatores, qvorum vitae genus in istis rebus versatur, qvae multum fallaciae conjunctum habent, eos suspectos plerumque habemus, cum semper ab illis insidias metuamus. Praeterea homines omnes ad fucum &ad speciem compositi, ad qvaestum intenti, pessimae vitae &morum, abalienant à se omnium bonorum hominum animos; qvibus accensendi sunt Athei, qvi cum Deum non venerantur, nihil in humanis sanctum habebunt, atque ab omni conversatione meritò removendi sunt.