# Polyhistor. Vol. 1 157.4-5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 157.4 to 157.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/157.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/157.4

Pietas verò & honestas contrà mirificè hominum favorem excitant, & amplissima saepe beneficia etiam ab ignotis extorqvent. Qvi magnorum arcanorum possessores sunt, ad familiaritatem non admittent, nisi homines probos. Amabunt tales Discipulos Praeceptores, promptioresque illi in erudiendis bonis erunt, qvam in distortis & pravis ingeniis. Qvis non laudat illam in Salmasio generositatem, qvi vel amplissimi stipendii spe adduci non potuit, ut Richelii historiam scriberet, qvod ipsi multa essent adversus animi sententiam & in veritatis praejudicium scribenda, de qvo apud Patin. Epist. 2. Honestas illa non ex factis tantùm, sed ex ipso etiam vultu, gestu & verbis elucere debet: exhis enim statim de animo judicatur. Non possumus nisi cum fastidio excipere illos homines, qvos σοβαροὺς, ὑψηλοὺς, μέτεώρους, ὑψαύχενας, ὑπτεάζοντας Graeci appellant. Autor est Aelian. l. 3. var. hist. Platonem cavillationem & irrisionem qvandam in vultu Aristotelis notasse, unde ad impudentiam natum censuit. Eam vultus honestatem vel ab oratore suo Rhetores requirunt, Cic. I2. de Orat. Ad conciliandam benevolentiam hac adjuvant in Oratore, lenitas vocis, vultus, pudoris significatio, verborum comitas.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
