Latin
DE CONVERSATIONE ERUDITA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 158
Unproofread scanNot analysed yet
In Pompejo Plutarchus laudet τὴν ὄψιν οὐ μστρίως συνδημαγωγοῦσαν καὶ προεντυγχάνουσαν ἀὐοῦ τν φωνῆς vultum non mediocriter gratiosum, quique tacitis nescio quibus illecebris hominum studia benevolentiamque pelliceret, atque adeo praeveniret ejus orationem. Chrysostomus de S. Meletio loqvens τρυφὴ ἦν μεγίστη τὸ τὸς ἀγίας ὄψεως ἀπολαύειν ἐκείνης. Erat summa voluptas frui illo sancto vultu. Vidimus nonnunqvam solo aspectu persuasisse Oratores: Habitat enim in vultu animus, qvi, si bonus ac honestus est, radios ex ipsâ illâ vultus compositione spargit, qvi se aliorum animis ingerunt. Ovidni ergo in conversatione erudita idem fieri possit, ubi mutuis modestisque colloqviis animi ipsi inter se coeunt &miscentur. Omnis enim, ut Cic. de Orat. I. 3. ait, motus animi suum quendam à natura vultum habet, &sonum, &gestum: totumque corpus hominis, &ejus omnis vultus, omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut à motu animi quoque sunt pulsae. II Axioma nobis sit: ERUDITI FAMAM AUCUPARE, ET ESTO. Qvi eruditorum amicitiam ambit, ipse eruditus esse debet: Qvemadmodum enim, ut Graeco proverbio dicitur, τέττιξ μὲν τέττιγιφιλὸς, μύρμηκι δὲ μέρμηξ, ita sua qvoque sunt eruditis commercia &consortia, qvae non nisi vario doctrinae sapientiaeque coagulo coalescunt. Non sufficit inanis aliqva eruditionis species, qvibus imperitis qvidem imponi potest, viris prudentibus &doctis non item. Ipsa qvoque eruditio thesauro abscondito similis; qvae nisi in publicum proferatur, ut aliis qvoque de eruditione nostrâ constet, nos ipsi ab eruditorum orbe qvasi divisi vivemus. Ac sunt nonnunqvam homines, qvi vel sui diffidentiâ vel generositate qvâdam nimiaque fiduciâ &aliorum contemptu, secessus qvosdam amant, ut sibi sapere possint; sive vanâ aliqvâ philautiâ inducti id faciant, sive qvod ad arcanorum sapientiam admissi caetera vulgaria aspernentur. Qvos ego Eremitas literatos dicere soleo, qvi cum se ipsos ab omni hominum vel eruditorum societate sejungent, ad conversationem eruditam animum nunqvam applicabunt, neque aliis, qvi amicitiam eorum ambiunt, facilè aures dabunt; nisi forte iisdem moribus sint, &ad easdem artes &scientias eodem instinctu ferantur. Ut ergo constet esse te eruditum, vel specimine aliqvo, qvod alii tibi potius extorqveant, qvam tu aliis obtrudas, vel erudito colloqvio ostende. Saepe uno arguto &eleganti epigrammate plus famae qvidam sibi pararunt, qvam vastis alii libris, in qvibus multum laboris, parum ingenii est &judicii. III Praeceptum est: VIROS MAGNOS ET DOCTRINA ILLUSTRES VENERARE. Non de vivis tantum, sed &de mortuis hoc dictum puta. Infelicissimi ingenii signum est, si qvis viros totius orbis eruditi &multorum seculorum suffragio probatos suo judicio de famae possessione deturbare velit. Sunt, qvi, ut famam aliqvam aucupentur, magnis &illustribus viris bellum indicant, Gigantum fraterculi, vel potius Pygmaei. Aversabuntur omnes hominem talem, licet interdum eruditionem non damnent, perpetuaque infamiae macula etiam post fata illos comitabitur. Praeterea non magnae tantum arrogantiae ac malitiae hoc signum est, sed &inscitiae.