# Polyhistor. Vol. 1 161.4-5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 161.4 to 161.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/161.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/161.4

quod nimis eruditi famam affectaret: nam obvios in viâ amicos sententiâ aliquâ, aut verbis ex Ciceronis epistolis desumptis, salvere jubebat: unde apud eos, qui eum non nossent, poe dagogi speciem non poterat effugere. De hoc affectationis vitio, qvod Gallis pedanterie dicitur, multa eruditè Autor artis cogitandi in Disc. primô: Recenset nonnullos hujus vitii in eruditis characterismos Bailletus in libro de Judiciis doctorum tom. I. part. 1. §. 2. De variis in paranda famâ artibus & praestigiis extat elegans Johann. Comirii Oratio Poëmatibus ejus annexa, quae hoc nostrum axioma mirificè illustrabit. VAxioma est: DEFECTUS TUOS ABSCONDE. Ut ostentare in tempore virtutes, ita defectus suos occultare, Viri prudentis est. Ut ille Politicus omnium optimus est, qvi imprudentiae suae errores tegere novit; ita ille vir Eruditus prae caeteris habebitur, qvi defectus suos callidiùs celare novit. Tres defectuum latebras, ut vocat, Verulamius constituit: quarum prima illi est Cautio, qvando iis rebus abstinemus, qvibus pares non sumus, cum audaces se omnibus rebus ingerant, ac prudentiorum risui se exponant.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
