# Polyhistor. Vol. 1 164

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE CONVERSATIONE ERUDITA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/164

II. n. 6. in Fortunato Scaccho, & eadem Pinacoth. n. 45. in Antonio Maraffa, & ibid. n. 4. in Francisco Balduccio. Ubi jam ergo haec praecepta sedulò observaverimus, facilè per conversationem nobis amicos parabimus: qvi multis qvoque aliis modis parari possunt, qvos in libro suprà laudato notavit Placcius. Ita Tit. 2. 5. 20. num. 2. describuntur personae jucundae & delectabiles, ibid. §. 16. n. 2. Personae venerabiles. Ilud. §. 14. de Benevolentia paranda canones proponuntur, qvae optimè ad praesens applicari negotium possunt. Ad alterum caput procedimus, qvo impedimenta opinionis de nobis excitandae removemus: cujus summa haec est: NE SIS, VEL VERBIS VEE FACTIS, MOLESTUS. Molestiae verò cum multae possint esse causae, qvas enucleatè satis proposuit V. Placcius Excerpt. I. Rhetor. Tit. 14. nos illa praecipuè nostro scopo applicabimus. I Canon sit: UT HOMO EST, ITA MOREM GERAS. Explorandi sunt omnium animi, cum qvibus conversari cupimus, ne illis dissimilitudine morum molesti simus, sed nostros ad eorum genium temperemo. Qvemadmodum in sonis non concinunt chordae, nisi certis proportionibus sint temperatae; ita & in animis fieri solet. Nihil dici, nihil fieri debet, ex qvo offendatur, qvisqvis ille sit, cum qvo conversationem qvaerimus. Id verò artis est, ut modestâ qvâdam & circumspectâ colloqvendi ratione animum tuis moribus adversum paulatim inclines. Rectè praecepit Verulamius: animum occasionibus & oportunitatibus obseqvi debere. Ingenium versatile, ut politico ita & erudito, esse debet. Si cum ambitioso & superbo homine tibi res est, acerbis reprehensionibus in furorem conjicies, sed molliore sermonis circumductione paulatim ejus animum compones. Memorabile est illud Socratis exemplum, qvi Glauconem juvenem tumidum, ad civitatis regimen aspirantem, multis argumentis & tricis & interrogationibus eò tandem redegit, ut suam in illa re imperitiam agnosceret: describitur à Xenophonte lib. 3. Memorab. p. 133. & à Schradero Comm. in Aristot. Rhet. lib. 1. cap. 4. ut insigne artificii Oratorii specimen proponitur. Cum Politico & qvidem in rebus civilium negotiorum conversaberis? alia sumenda persona est. Hîc ἀλωπηκίζειν πρὸς ἀλώπηκας interdum opus est: Ceremoniis & ritibus indulgendum, de qvibus alii folliciti non sunt. Elegantia enim

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
