Latin
166
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 166
Unproofread scanNot analysed yet
III Praeceptum est: AFFABILISESTO. Nihil magis animos allicit, qvàm si qvis se omnibus placidum exhibuerit. Qvi in Graecis epigrammatis Onργζυγααμετμέτωπος appellatur, h. e. ferae &flexijugae frontis, ut Themistius Orat. 9. Procopium describit αεὶ συγκεκυφως, ἀεὶ σονεφὴς, ἐφελκόμενος τὰς ὀφρὺς, demisso semper in terram vultu, semper tetricus, &contractum supercilium habens, is ut ab omni conversatione, ita &ab eruditâ, removendus. Sunt tamen interdum homines, praesertim profundis speculationibus imersi, Theologi severiores, Poedagogi, morosiores &superciliosi. Qvidam etsi per se tristioris ingenii, adscititiam tamen humanitatem in conversatione habent. Qvidam tristiores videntur, qvàm re verâ sunt, qvod de Vincentio Gramigna notat Etythraeus Pinacoth. I. n. 44. Tristitia atque severitas, quam prae se ferebat in vultu, dabat iis, qvi non essent experti, occasionem suspicandi, eum esse amicum minus suavem &commodum; sed expertunihileo videbatur humauiùs &jucundiùs: atque amicitias, quas semel cum aliqvo susceperat, qvippe qvas non lucrum, nonambitio, non vitiorum societas conciliaverat, sed virtutis amor studiumque conjunxerat, usque ad extremum spiritum integras illibatasque conservavit. Singulare morositatis, imò stultitiae, exemplum Cardanus dedit; de qvo Hilarius Pyrckhaimerus in libro de ratione peregrinandi refert, cum illum salutandi gratiâ adiret, interrogatum ab illo fuisse, num pecuniam afferret; Cum ille se praeter necessarios ad iter nummos qvicqvam attulisse negaret, respondit Cardanus; se non curare transalpinos, nisi nummos adferrent. Ex eo tempore, inqvit ille, non Cardanum ampliùs, sed Κερδαῖνον, vocabam. Sed condonandum hujus hominis ingenio qvicqvam fuit, qvi, utut doctissimus, multa tamen alia stultitiae suae specimina dedit. Summa contrà fuit Pinelli humanitas, qvâ ille viros doctos excepit: Ita enim vitae ejus scriptor Gualdus de illo: Moris ipsius fuit, omnes, qvi cum venerant salutatum, ad insimos usque scalarum gradus comitari, domesticos, ut libet atque familiares. Irascebatur quippe ineptis qvibusdam, qvi, nescio cujus existimationis magis qvàm amicorum rationem habentes, sanctissimum amicitiae nomen inani verborum gesticulationumque observatione polluunt. Addi huic debet Jani Gruteri exemplum cujus singularis humanitas atque hospitalitas à Balthasare Venatore in Panegyrico illi scripto omnibus in exemplum proponitur. De Budaei facilitate, qvi ne injurias qvidem ad animum admisit, videndus est Ludovicus Regius in ejus vitâ. IV Praeceptum est: GARRULUS NE ESTO. Qvam gravis in conversatione garrulitas sit, Horatius Satyra lib. 1. secundâ festivissime depinxit. Molestissima est viro docto temporis jactura, qvod cum sine fructu sibi per garruli alicujus ineptias perire videt, indignè illud feret. Adscribam hic hominis garrulitate, qvamvis non indoctâ, molesti imaginem ex Pinacothecâ Erythraei primâ, num. 158. Erat is Angelus Angelotus ita loqvax, ut, qvibuscum una esset, pullam sermonis partem relinqveret.