# Polyhistor. Vol. 1 168-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/168-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/168-2

multi in hunc scopulum impingunt! Censurâ nihil odiosius est, qvâ maximè, etiam cum non putamus, offendimus. Si qvae sunt inter viros doctos lites, rectius faciet, qvi in neutram partem inclinet, aut omnibus denique rerum momentis benè perpensis, judicium aliqvod modestè & dubitanter interponat. Accidit saepe, ut liberum ac temerarium de re aliqvâ vel homine judicium injuriam suam alius interpretetur. Etiam à laudatione qvorundam nobis temperabimus; & à reprehensione, nisi accuratè nobis de ejus judicio constet, cujus conversationem qvaerimus. Atque haec de altero capite dicta sunto: Verùm rerum magister nsus plura nobis suppeditabit. Procedimus nunc ad Conversandi modum, qvâ ratione scilicet conversatio instituenda. Conversamur verò cum praesentibus per colloqvia, cum absentibus per epistolas. Nihil verò ad informationem commodius est, qvam freqvens cum viris doctis conversatio, qvae est disciplina omnium optima, & in sensus magis incurrit, qvam taediosa illa per lectiones & meditationes via. Consilium illud praeclarum Ficheti est in Arcanâ studiorum methodô cap. 3. Compendium scientiae unicum est Vir aliquis eruditus ad unguem, qvem subinde consulas ut magistrum, qvi viam velit compendiosam, qvam serò invenit, ut ait Seneca, tibi demonstrare, pretiosos indicare libros, fontes aperire: sed rarus est, qvi hoc velit, qvia plena fastidii opera est; aut qvi possit, magnis enim impensis fit. Certè si qvem offenderemus hujusmodi meliore metallo formatum mystam, qvi fores templi clausas aperire velit, nae paucis mensium flexibus multorum annorum spatia conficeremus. Hoc de maximis arcanis est unum. Hunc tu hominem demeridie vel accensâ face quaere & pervestiga; hunc eme pel aureo mundo, si potes. Verissimè haec Fichetus; nam, ut demonstrat Campanella Metaphys. part. 3. lib. 17. cap. 1. homines eam conseqvuntur vitam, qvam per educationem habent; & ostendit Tschirnhausius in Medicinâ Mentis part. t. pag. 79. & seqq. per conversationem in omni vitae genere plura disci, qvam per lectionem librorum. Lectio tamen librorum non inutilis, si non habemus, cum qvo conversemur. Ideoque vel sola illa cum Bibliopolis & Bibliothecariis conversatio insignem nobis usum praestabit. Narrat Erythraeus Pinacoth. II. n. 18.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
