Latin
DE HISTORIA LITERARIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 17
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm floreret jam passim per Academias illa philosophandi ratio, &ad illius sensum tàm Theologia quam Medicina temperaretur, reducta in lucem Jurisprudentum veterum fragmenta, eorumque doctores novam tàm Theologiae qvàm Philosophiae studia faciem circumposuerunt: Ex illo enim tempore eorum studium &dignitas quanquam non statim conciderit, paulatim tamen sequentibus temporibus evilescere coepit. Accidit tamen postea, ut partim Juris prudentiae beneficio, Legibus Romanis antiquitatum simul &historiae Romanae, cumque illis aliqua veteris elegantiae cura reduceretur; partim occasione litium, quae Theologiae tùm publicè receptae movebantur, &Biblia sacra legerentur, &Hebraeae ac Graecae linguae studia excitarentur, Patres è claustris Monachorum, ubi velut in sepulchris hactenus delituerant, in musea doctorum velut in vitam &lucem revocarentur. Accessit magnum novae huic literariae periodo momentum, restaurata in occidente è Graecorum exulum, captâ Constantinopoli, reliquiis Graecarum rerum notitia. Scholae tùm publicae illâ in linguâ habebantur. Vertebantur in Latinam Historici, Patres, Latini MS. codices è Bibliothecis promebantur, inusitatâ Mediceae familiae liberalitate, cui primos illa παλιγsενεζία literaria spiritus debet; Cui accedebat Alphonsus Rex Neapolitanus, Matthias Corvinus Rex Hungariae, Ludovicus XI. Rex Galliae, de cujus in literis promovendis studio legi Gabrielis Naudaei Additio ad Historiam Ludovici XI. potest; Obstetricias adhibebat manus, quod labores doctorum, Bibliopolarum φιλαεγυρίαν provocabat divinum Typographiae inv. ntum. Hinc quasi genio quodam impellente intra paucos annos è veterno excitata sunt doctorum ingenia: Philosophia partim ex ipsis Aristotelis limpidis fontibus restaurata; partim nova à Novatoribus super Empedoclis, Epicuri, Philolai, Pythagorae, Democriti principiis exstructa: Juris prudentia veteri splendori, per viros antiquis illis Papinianis, Modestinis comparandos, asserta; Philologia omnis Hebraea, Graeca, Latina superstitiosè &ad invidiam reliquarum disciplinarum exculta; Omnis denique divinarum humanarumque rerum sapientia sibi ipsi restituta. Quo beneficio utinam diu frui nobis contingat! Sed Magnatum partim imperitiâ socordiâ &amentiâ; partim hominum pravâ indole, non nisi quaestum respicientium, culpâ factum est; ut de veteri illâ verâqve &solidâ doctrinae gloriâ excidant Academiae &Scholae, dum illa veteris doctrinae sensim subrepit oblivio; &ipsa tandem barbaries cum corruptissimis simul moribus &flagitiosâ profanorum hominum sapientiâ reducitur. Qvo de argumento Boecleri elegans dissertatiuncula de fatis literariis nostri temporis legi poterit; &passim aliorum qverelae habentur. Dependet plerumqve à magnatibus omnis literarum fortuna: Qvod Plutarchus Oratione posteriore de fortunâ &virtute Alexandri eleganter Alexandri M. exemplo expressit.