# Polyhistor. Vol. 1 17-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, NUM EST. EXCURSUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/17-2

Plato in Dialogo, qvi inscribitur íων sive πε ἰλιάδος Poësin omnem ab inspiratione esse contendit. ὁ θεὸς inquit, ἀυτός ἐστιν ὁ λέγων, διὰ τούτων δὲ φθέγίεται πρὸς ἡμας. Deus ipse est, qui per illos loqvitur, & nos inclamat. Etibidem: ἐν τούτω γὰρ δὲ μάλιστα δοκεῖ ὁ θεὸς ἐνδείξασθα ἡμὶν να μὴ διστάζωμεν, ὅτ σσκ ἀνθρώπινὰ ἐσι. In hoc maximè Deus ostendissevidetur, nobis disputandum non esse, qvin divina potius qvam humana sint haec poëmata. Hoc, inqvit, Deus eo indicare voluit, cum de industria per ineptissimum poëtam pulcherrimam cecinit melodiam. Qvare non ineptè hic Plato annulorum magnetis contactu cohaerentium exemplo hunc, à divino spiritu per alios poëtas propagatum, afflatum nobis ob oculos posuit. Memorabile in homine rustico Italo exemplum aetas nostra tulit, qui nullis praeceptis imbutus, cum legeret Torqvati Tassi carmina, qvasi spiritu qvodam afflatus elegantissima sine morâ fudit carmina, qvae vel ipsos artifices inpudorem conjicerent. Joannes Dominicus Perus ille vocabatur, qvi nullis promissis, utut amplissimis, à Principibus permoveri potuit, ut rusticis sordibus relictis in aulas & urbes concederet: beneficiis tamen plurimis affectus à multis fuit. Vivis illum coloribus J. N. Erythraeus describit Pinacothec. II. n. 27. Vidit Patavina cathedra ante non multos annos Fr. Macedum, Virum omnibus doctrinis & scientiis consummatum, ex tempore de argumentis propositis latina recitantem Carmina, eaqve elegantissima, atqve omni apparatu poëtico instructa: quae cultissimi alii Poëtae longa meditatione vix extunderent. Poësi affinis est Musica, qvae sonus moderatur, affectus incutit, incussos mulcet, animosque qvo vult rapit. Est sane in sonis aliquid θεῖον, ut ad illorum contemperationem, mirabilem sanè & mysteriis plenam, totius universi mensuram veteres Philosophi inierint: Qvos ubi numeris suis Poëta scitè & rectè illigaverit, penè ad Orphica miracula patranda aptum dixeris. De divino illo, qvod in Musica est, praeclarè Jamblich. Libr. ac Mysteriis Aegypt. sect. 3. c. 9. philosophatur. Philosophia, qvae in contemplatione rerum consistit, eo ipso nomine divini qvid inferre videtur: qvid enim est θεωροῖν, nisi à sensibilibus animum ad τὰ ἀορατα abducere? Hic principem locum naturalis philosophia tenet; In qvâ omnia à sublimiore principio arcessenda sunt, qvam vulgò fit. Pecora sunt & fungi, qvi in naturae operibus ubiqve praesentem DEI manum non sentiunt. Stupida est atque iners natura, si ab illo discesserit. Nullo vinculo illa continetur, nisi ille nodos strinxerit. Quod cum agnoscerent gentium Philosophi & Poëtae, qui Jovis omnia plena ajebant; qvis credat nunc reperiri homines, qvi rectore destitutam sibi ipsi hanc machinam permittant? Plus est miraculorum in naturâ qvàm vulgò credimus. Qvò oculos vertimus, qvo pedem movemus, in illa incurrimus. Vel in minimo insecto divinam manum deprehendimus. Omnis illa corporum membrorumqve compositio, illa universi omniumqve animalium abmirabilis fabrica, intelligentiam & mentem operatricem arguit. Providentia ex omnibus elucet. Vel Talpam videas: omnia in illa ad suos usus comparata, oculi, aures ungues, membra omnia.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
