# Polyhistor. Vol. 1 17

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE HISTORIA LITERARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/17

Cùm floreret jam passim per Academias illa philosophandi ratio, & ad illius sensum tàm Theologia quam Medicina temperaretur, reducta in lucem Jurisprudentum veterum fragmenta, eorumque doctores novam tàm Theologiae qvàm Philosophiae studia faciem circumposuerunt: Ex illo enim tempore eorum studium & dignitas quanquam non statim conciderit, paulatim tamen sequentibus temporibus evilescere coepit. Accidit tamen postea, ut partim Juris prudentiae beneficio, Legibus Romanis antiquitatum simul & historiae Romanae, cumque illis aliqua veteris elegantiae cura reduceretur; partim occasione litium, quae Theologiae tùm publicè receptae movebantur, & Biblia sacra legerentur, & Hebraeae ac Graecae linguae studia excitarentur, Patres è claustris Monachorum, ubi velut in sepulchris hactenus delituerant, in musea doctorum velut in vitam & lucem revocarentur. Accessit magnum novae huic literariae periodo momentum, restaurata in occidente è Graecorum exulum, captâ Constantinopoli, reliquiis Graecarum rerum notitia. Scholae tùm publicae illâ in linguâ habebantur. Vertebantur in Latinam Historici, Patres, Latini MS. codices è Bibliothecis promebantur, inusitatâ Mediceae familiae liberalitate, cui primos illa παλιγsενεζία literaria spiritus debet; Cui accedebat Alphonsus Rex Neapolitanus, Matthias Corvinus Rex Hungariae, Ludovicus XI. Rex Galliae, de cujus in literis promovendis studio legi Gabrielis Naudaei Additio ad Historiam Ludovici XI. potest; Obstetricias adhibebat manus, quod labores doctorum, Bibliopolarum φιλαεγυρίαν provocabat divinum Typographiae inv.ntum. Hinc quasi genio quodam impellente intra paucos annos è veterno excitata sunt doctorum ingenia: Philosophia partim ex ipsis Aristotelis limpidis fontibus restaurata; partim nova à Novatoribus super Empedoclis, Epicuri, Philolai, Pythagorae, Democriti principiis exstructa: Juris prudentia veteri splendori, per viros antiquis illis Papinianis, Modestinis comparandos, asserta; Philologia omnis Hebraea, Graeca, Latina superstitiosè & ad invidiam reliquarum disciplinarum exculta; Omnis denique divinarum humanarumque rerum sapientia sibi ipsi restituta. Quo beneficio utinam diu frui nobis contingat! Sed Magnatum partim imperitiâ socordiâ & amentiâ; partim hominum pravâ indole, non nisi quaestum respicientium, culpâ factum est; ut de veteri illâ verâqve & solidâ doctrinae gloriâ excidant Academiae & Scholae, dum illa veteris doctrinae sensim subrepit oblivio; & ipsa tandem barbaries cum corruptissimis simul moribus & flagitiosâ profanorum hominum sapientiâ reducitur. Qvo de argumento Boecleri elegans dissertatiuncula de fatis literariis nostri temporis legi poterit; & passim aliorum qverelae habentur. Dependet plerumqve à magnatibus omnis literarum fortuna: Qvod Plutarchus Oratione posteriore de fortunâ & virtute Alexandri eleganter Alexandri M. exemplo expressit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
