# Polyhistor. Vol. 1 177

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/177

Occasio hujus Bibliothecae scribendae haec fuit: Dum in Assyriâ legationis munere fungeretur pro Basilio, Tarasius amicus ejus per literas à Photio petiit, ut, qvae subsecivis horis legeret, secum communicaret: Qvare in hunc commentarium omnia illa, qvae legit, retulit, & ad amicum suum transmisit. De Photio vide Elogium apud Capaccium lib. 2. Elogior. p. 330. Editus qvoque ab illo Photio est liber adversus tyrannidem Pontificis Romani. Hujus viri utinam omnia haberemus, multa nobis superessent vetustorum autorum Fragmenta. Extat tamen praeter hanc Bibliothecam scriptus Nomocanon, cum notis TheodoriBalsamonis, & Johannis Zonarae, editus à sacobo Gothofredo & Bevereggio in Synodico illo magnô. Extant & Epistolae ejus cum versione & notis Richardi Montacutii. Scripsit qvoque Glossarium Graecum, qvod hactenus MStum est, latetque in Bibliothecâ viri illustris Marqvardi Gudii, cujus editionem multi hactenus frustra urserunt. Est & alterum MStum in Bibliothecâ Oxoniensi, cujus editionem moliuntur illic viri docti. Magno commodo foret hoc Glossarium literatoribus & Historicis; multa enim ex autoribus deperditis depromsit, qvorum laciniae etiam venerationi esse debent. Ovod ad notitiam singularem hujus viri attinet, legantur Andreae Schotti in Bibliothecam ejus Prolegomena. Aliqva etiam summatim recitat de Historiâ ejus Boclerus, in libro derebus seculi noni & decimi, sub Ludovico II. p. 157. Verum Glossaritillius nulla apud eos fit mentio. Hactenus enim non nisi duo illa cognita sunt exemplaria. Subjungo Photio, velut ejus simiam, JACOBUM GADDIUM, Florentinum, virum Nobilissimum, è Familiâ illustri Italicâ. Is opus edidit de scriptoribus non-Ecclesiasticis, Tomis duobus comprehensum, sed qvi non unô tempore, nec integri, prodierunt. Tomus enim primus Florentiae 1648. in fol. editus; Tomus II. à sitera L. ad literam S. Lugduni Ann 1649. eâdem formâ editus, unde difficulter illilibri junctim possunt comparari. Magnificus librorum illorum titulus est, ut solent plerumque esse verborum prodigi, qvi rerum sunt parci. Judicia interponit de autoribus saepè temeraria & futina, ne qvid de maledicentiâ ejus dicam, qvâ viros doctissimos saepè impugnat, praecipuè Germanos; ipsi qvoque Photio non parcit, in qvo taxat nimiam Plutarchi recensionem, cum illud studio fecerit autor ille. Qvae enim non sunt in Plutarcho notatu digna in qvibus prolixitatem ejus nunc qvidem damnari ineptum est: nam si periisset ille Autor, ut multi alii, nemo non ipsi egisset magnas gratias. Abbas Ghilinus in Theatro suo hominum literatorum, invidenda illi Elogia suspendit: sed Philippus Labbaeus rectius de eo format judicium, vocando Sciolum Florentinum inlibro ejus descriptoribus non-Ecclesiasticis pag. 878. qvi de rebus sibi penitus ignotis judicium, qvo ferè semper caruit, ferre voluit, in qvisqviliis undeqvaquee corradendis operosum: qvi, qvot verba habearum tot propemodum mendacia. Idem integrum librum de Gaddianis aberrationibus se scripturum promiserat.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
