Latin
RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 178
Unproofread scanNot analysed yet
Scripsit Gaddius penè Bibliothecam librorum in in variô doctrinae genere, ut solent homines, qvò ineptiores sunt, eò magis esse πολύγραφοι, qvi chartis illinunt, qvicqvid in buccam venit. Ejus opera recenset Gregorius Leti, Ital. regn. part. 3. lib. 3. Occurrunt tamen in his nonnulla saepeè Motis notata, aliaque curiosiora superstitiosâ diligentiâ congesta, qvae inter tot alias ineptias ad usus nostros seponere possumus: ut nullus liber tam malus est, in qvo non sit aliqvid boni. Fuisse aliqvando mente captum Gregor. Leti refert. Extat &ANTONII POSSEVINI è Soc. Jesu Bibliotheca selecta &Apparatus sacer: cujus viri non est aeqva apud doctos aestimatio. Sunt, qvi illum in coelum ferunt laudibus; sunt, qvi illum compilatorem, non multae curae &judicii habent. Bibliotheca selecta 18. libris constat. Multa hic pertinentia ad rationem studiorum, &rei literariae in universum, interponit judicia, in qvibus multa reprehendit Jacobus Gaddius: Sed non magni faciendum est ejus judicium, ut qvi saepissime inepto autorum censor est. Verum tamen est, vagis &longè qvaesitis excursibus fatigare illum lectores. Sixti Senensis Bibliothecam sanctam passim vellicat, qvae tamen viris doctissimis in pretio est, de qvo nos alio loco. Apparatus ejus sacer majore in pretio nonnullis habetur, multaque habet de scriptoribus veteribus &novis judicia, ex aliorum saepe sensu formata. Utilissimum tamen ille laborem suscepit, in qvo aliqva condonari debent. Bailletus suadet, ut correctio errorum ab aliquo viro docto suscipiatur. Annectit Catalogos MStorum, qvae ad res Ecclesiasticas pertinent, magno studio ex omnibus eruditi orbis Bibliothecis conqvisitos; cui si similes in caeteris disciplinis collectiones haberemus, magno profectò usui esset. Judicia ejus de Machiavello magnam ipsius oscitantiam &imprudentiam arguunt, ut ostendit in Praefatione Principis Machiavellici Conringius. Ultima editio Bibliothecae selectae prodiit An. 1607. Coloniae, in folio. Apparatus sacer ibidem 1608. Referendus itaque hic autor est ad scriptores rei literariae criticos, qvalis Photius est, &qvi è recentioribus Photii methodum seqvuntur Ephemeridum scriptores. Inter illos criticos nomen qvoque, sed invitâ planè Minervâ, profiteri voluit CLAUDIUS VERDIERIUS, Filius Antonii Verdierii, cujus extat supplementum in Bibliothecam Gesneri, &plurima alia lingvâ Gallicâ. librum scripsit exiguum magnifico hoc Titulo: Censio autorum omnium veterum &recentiorum. Qvis non de locuplete penu hujus Pantosophistae praeclara omnia, &tanti promissoris hiatu digna, sibi sponderet? Sed miserè ille corvos deludit hiantes: Nam ubi censuram suam exercet, manifestam hominis phrenesin facilè deprehendas. Vel ex ipsâ libelli fronte non falsam metoposcopiâ conjeceris hominis dementiam, qvi triginta circiter foliis tam vastum argumentum exhaurire voluit.