Latin
RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 184.5
Unproofread scanNot analysed yet
inter quae referri debent EXCERPTA SCALIGERIANA ET PERRONIANA. Libelli hi prodierunt è Bibliothecâ Isaaci Vossii: fuerunt verò illa olim consignata à fratribus Puteanis, cum in Belgio apud Scaligerum viverent, in bonos viros ac integras nationes saepe injuriosa. Multa illic sunt congesta de libris &viris doctis judicia, per ordinem Alphabeticum disposita, digna atque indigna relatu, nonnunqvam maledica &falsaqvae postea descripsit Claudius Sarravius, curiae Parisiensis Senator. Neque enim dubito, illis qvicqvam accessisse à malignâ manu. Multa famen illic habentur ad rem literariam Historiamque ejus temporis noscendam utilia. Postqvam primùm edita fuerunt haec Scaligeriana Hagae Comitis An. 1666.