# Polyhistor. Vol. 1 184.5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/184.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/184.5

inter quae referri debent EXCERPTA SCALIGERIANA ET PERRONIANA. Libelli hi prodierunt è Bibliothecâ Isaaci Vossii: fuerunt verò illa olim consignata à fratribus Puteanis, cum in Belgio apud Scaligerum viverent, in bonos viros ac integras nationes saepe injuriosa. Multa illic sunt congesta de libris & viris doctis judicia, per ordinem Alphabeticum disposita, digna atque indigna relatu, nonnunqvam maledica & falsaqvae postea descripsit Claudius Sarravius, curiae Parisiensis Senator. Neque enim dubito, illis qvicqvam accessisse à malignâ manu. Multa famen illic habentur ad rem literariam Historiamque ejus temporis noscendam utilia. Postqvam primùm edita fuerunt haec Scaligeriana Hagae Comitis An. 1666.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
