# Polyhistor. Vol. 1 185.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 185.1 to 185.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/185.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/185.1

postea in lucem venerunt alia Scaligeriana, An. 1669. in LO qvae prima vocantur, cum praefatione Tanaqvilis Fabri, & ex ejusdem Bibliothecâ: omnia verò Latina linguâ afferuntur, cum altera illa intermista sint multis Gallicis Dissertationibus, prout ex ore loqventis exciderunt. Multa illic conqveritur de misero suo statu Faber, historiamque primorum Scaligerianorum hanc recenset: Sex septem menses sunt, ex qvo Fr. Sigonius, Jurisconsultus apud Augustoritenses celeberrimus, haec Scaligerana manu descripta ad Bibliopolam misit, uti ederentur & publicarentur. Rogavit porrò, ut inspicerem: inspexi; & quaedam sanè ad ea parabam scribere, qua non omnibus fortasse nota sunt; sed totum id consilii, ut abjicerem, multa fecere. Cur autem Prima vocaverim (nam hunc eis titulum feci) ubi libellum legeris, facilè intelliges; Scilicet altera illa Scaligeriana, quae abhinc duobus tribusve annis prodiere, recentiora sunt. Doctrina autem in his tanta est interdum, tamque recondita, ut qui meliorum literarum studiosi sunt, nullam satis magnam CL. Sigonio gratiam re ferre possint, qui nec operae suae pepercit, nec sumptibus, ut schedas & adversaria Vertuniani sibi compararet & describeret, Groningensi editioni adduntur altera, ut vocantur, Scaligeriana, qvae priùs prodierant; Sed illa in non paucis interpolata. Plenior horum Scaligerianorum historia habetur apud Guid. Patin Epist. 154. qvi non à Puteanis fratribus, sed à qvodam Vassano haec consignata tradit: qvam hîc integram Gallicis, ut ibi habetur, verbis apponam: Ten ai ceans un manuscrit. C est un Livre fort curieux, mais un peu dangereux. Je le sis transcrire ily a30. ans sur i’ original que m en preterent Messiears du Puy, qui toient mes bons Amis & de fort honnetesgens. Voici de la maniêre que le Liore a eté fait. Uln jeune homme qui n avoit pas 20. ans, nomme Jean de Vassan, de Champagne, Huguenot qvi avoit etudie à Gen ve prit à Paris des Lettres de recommendation du grand Casaubon pour Joseph Scaliger, & sen alla en Hollande. Ce Jean de Vassanêtoit niveude Mrs. Pithou grans amis de Scaliger, qui etoit visitè toutes les semaines par toute sorte de gens savans. Jeande Vassan ecoutoit tout ceque disoit Scaliger & l ecrivoit. Dela vint ce Livre qui est aujourdui dans la Bibliot que du Roi.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
