Latin
186
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 186
Unproofread scanNot analysed yet
Urinam, inqvit, Quinto &libertus ejus Tyro, aut alius, quisquis fuit, qui hos hâc de re libros edidit, parciùs dictorum numero indulsissent, &plus judicii in eligendis, quam in congerendis studii, adhibuissent: minus objectus calumniantibus foret. Ita Adamus Siberus in epistolis p. 475. indignè fert, Manlium qvendam omnes sermones Melanchthonis congessisse, qvos vel in mensa, vel in scholâ, vel in via effutivit: cum delectus ei fuisset habendus optimorum. Idem conqveritur in vitâ Melanchthonis Camerarius: De iis, qui etiam dicta &sermones quotidianos atque familiares ipsius collegerunt, &ausi sunt cum suis commentationibus divulgare, quid dicam? Isti vero neque studio, neque judicio, neque omnino consideratione aliquâ congerentes, qua ne audiissent ipsi qvidem, sed ex aliis fortuitò cognovissent, stolida sua temeritate sese quidem infamarunt inprimis; Sed &Philippi Melanchthonis nomini maculae aliquid asperserunt, &multorum bonorum virorum futilem atque nugatoriam, vel indecoram quoque &indignam mentionem inculcantes, indignationem illa offensione concitarunt. Verùm in hujus seculi impudente licentia hoc scilicet ad alia innumerabilia mala apponendum, &dandum est insulsae homitum vanitati, &existimationis seu lucelli quoque aucupio, cum permittantur fiantque impunè alia, cùm flagitiosiora tum sceleratiora. Idem de Lutherisermonibus judicium esto, qvos illo invito &nesciente ediderunt nonnulli. Fuere qvoque qvi Satyricâ qvâdam ratione judicia de Viris doctis eorumque actionibus proposuere, ut Trajanus Boccalinus in Relationibus suis è Parnasso; qvem tamen verum autorem multi non habent, ut suprà vidimus. Hunc imitatus est ADAMUS EBERTUS, cujus extant L Relationes è Parnasso, Hamburgi 1683. in 8V0. editae, ubi de rebus literatis &civilibus nonnulla per fictas illas narratiunculas proponuntur. DANIEL BARTOLUS, Itaius, Vir ingeniosissimus, varios libellos scripsit Italicâ linguâ, cultu orationis penè nimios. Inter illos est liber de Literatis eorumqve virtutibus, &vitiis, qvi in Germanicam linguam qvoqve translatus est. Conversus est etiam in Linguam latinam, cum hôc ritulò: Character hominis literati. Multa in illo arguta sunt de scriptis Satyricis obscoenis, plagiis &c. sed ad eloqventiam magis, qvam ad Historiam spectant: nam belli eiegantisqve ingenii lusus circa singula capita apud illum habentur. Scripsit &alios libros, qvorum in eloquentiâ Ecclesiasticâ usus est, de qvibus infrà plura. De eodem argumento THEOPHILUS SPITZELIUS egit: aliqvot enim libros de virtutibus &vitiis eruditorum scripsit, qvos undiqve è vitarum Scriptoribus &Encomiasticis collegit inTituli sunt: Literatus, felix &felix. Similiter qvoqve FRANCISCUS RIDDERUS scripsit Historiam de Eruditione, scriptione, libris, &Bibliothecis; sed non nisi mera illa Collectanea sunt undiqve congesta. VINCENTIUS PLACCIUS de scriptoribus Anonvmis &Pseudonymis egit; optimum fuit consilium Viri doctissimi, cum hoc sibi eligeret argumentum, qvod ante eum nemo occupaverat. Extabat tenuis qvaedam scheda Galsleri de mutatione nominis, cujus posterior pars agit de scriptis Anonymis, sed parum est pro hujus argumenti vastitate.