# Polyhistor. Vol. 1 187

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/187

Suscepit idem consilium jamdudum Bibliothecarius Bibliothecae Oxoniensis HIDE, à qvo tamen nihil hactenus in lucem editum est. Nemo igitur operae pretium fecit, praeter Placcium; qvanqvam, ut ipse non diffitetur, festinatus ille labor sit & imperfectus, nam ipse nunc Supplementum altero tanto majus promisit. Augeri sanè ille labor multis modis potest, & magnum habet in totâ Historiâ literariâ fructum. Multa latent sub larvâ falsi autoris volumina, qvorum interdum tenuis notitia est. Admittuntur enim qvandoqve libri in lucem, qvorum Autores longè alii sunt. Referendus qvoqve hic est DECKERI liber de scriptis adespotis jam tertiùm An. 1686. Amsterodami editus. Ad historiam literariam pertinent & illi, qvi de Academiis scripsere. Hic primò locô meritò poni debet HERMANNUS CONRINGIUS, vir πολυμαθέσατος, qvi; ut jam suprà indicavi, de Antiqvitatibus Academicis librum singularem scripsit. Ejus postrema editio multa habet additamenta, qvae penè altero tanto superant priorem editionem. Liber est doctus, & in hôc argumentô penè unicus: nam, qvi aliàs in hoc negotio versati sunt, jejunam tantùm operam praestiterunt, & in generalioribus occupati, aut in iis, qvae ad jura Academica spectant, praecipua tamen Historica, primasque origines ne attigerunt qvidem. Hornius qvidem in dissertationum suarum Historicarum & politicarum 31. agit de Academiarum per occidentem instauratione: sed levia illa sunt & superficiaria. Conringius qvoque ipse in specialioribus deficit: Historia enim specialior Academiarum ab aliovo deducenda hactenus desideratur: Nam, qvanqvam Franciscus Junius, Muddendorpius de Academiis Germaniae, alii de Academiis specialibus, e. g. de Parisiensi, Oxoniensi, Patavina, singularibus libris egerint; qvanqvam & Gregorio Leti de Academiis Italiae in Italia sua regn. non modica inspergat, reverà tamen omnis ille labor mancus est & sterilis. Optandum esset, ut hanc operam sibi deposceret Vir prudens & doctus, & qvemadmodum Conringius generalia Academiarum, ita specialiora tum è variis de hoc Argumento Scriptoribus, tum ex suâ experientiâ concinnaret. Et sanè, qvemadmodum olim Aristoteles Rerump. historiam contexuit; qvid ni simili ratione liceret Academiarum, qvae sunt literatorum Resp. Historiam tum è Politicis, tum ex historia literaria, principia contexere? Praeclarum sanè hoc & illustre Argumentum, de qvô nemini hactenus A a2 in mentem qvicqvam incidit; cui operi tamen exaedificando multa possint suppeditari hinc illinc subsidia, modò qvis prudentiam & peritiam huic rei commodet. De his Academiarum juribus & privilegiis in universum Autor qvidam Hispanus scripsit vastum Volumen.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
