# Polyhistor. Vol. 1 188

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/188

De Academiis Galliae, ac speciatim de Parisiensi quidem du Boulay historiam scripsit, Bailleto tom 2. p. 170. nominatam, sex spissis in folio voluminibus, mihi verò nunqvam visam. Ita verò de iis judicat autor ille, multa qvidem in illis haberi impertinentia, sed utilissimum esse librum ad notitiam scriptorum, qvae publicarunt Viri docti in Gallia; exterorum qvoqve, qvi in hâc Academiâ vixerunt. Multa quoque illic memorabilia coacervari ait, quae alibi frustra qvaerantur. De Belgii Academiis singulares etiam libri conscripti sunt, linguâ & latinâ & vernaculâ, qvorum tituli in Catalogo Thuanaeo videri possunt. Emundus Richerius, Vir inter Gallos doctissimus, de optimo Academiarum statu librum elegantem scripsit, in 8vo Parisiis Ann. 1603 editum. Ex his similibusque Autoribus confici idoneum corpus possit. ANTONIUS WOOD, Anglus, scripsit Historiam & Antiqvitates Universitatis Oxoniensis. Liber editus est in folio 1674. Oxoniae. Qvi cum diligentissimè recenset antiqvissimae Academiae Oxoniensis originem & progressum, operosus est in Theologiae & Philosophiae scholasticae historiâ percensenda. Cum enim in antiqvissimâ Academiâ Parisiensi haec caput extulerit, indeque in Academias Britannicas propagata, ejus hîc historia pleniùs proponitur. Magni itaque usus ad hunc scopum liber ille est, ex qvo praeterea cognoscas Academiarum tum temporis in Europâ statum, qvae ad Parisiensis Britannicarumque Academiarum formam institutae videntur. Insignis ex illo notitia haberi potest virorum doctorum, qvi vel in hâc Academiâ vixerunt, vel ex illâ prodierunt, qvorum aliàs notitia haberi non potest. Magna potuisset Conringii libro ex hoc opere accessio fieri; sed ille librum isto tempore nondum impressum ad hos usus applicare non potuit. Potest & his addi Boeclerus in Commentario de seculi 9. & 10. rebus, qvi sub singulis Imperatoribus brevissimè recenset statum literarium. PETRUS LAMBECIUS, vir doctus & Polyhistor clarissimus, Hamburgensis olim Gymnasii Rector, postea Consiliarius & Bibliothecarius Imperatoris, ad historiam literariam non parum subsidii attulit; de qvo jam suprà multa diximus. Prodromum ille qvidem Historiae literariae scripsit, sed vel ex titulo ipso apparet, non nisi partem ab ipso tractari: neque enim sufficiebat Vir unus tam imenso operi, cujus concinnatio non unum aut alterum annum, sed totam ferè hominis vitam, reqvirit, ideoque post primam illam Prodromi editionem nihil ulteriùs edidit; sed ad Bibliothecae Vindobonensis historiam, & Catalogos scribendos, vastos & laboriosos, accessit; cujus operis magna jam tum prodierunt volumina, docta qvidem & operosa, sed multis illuc non pertinentibus rebus referta, cum in excursus abit Autor, non qvidem inutiles & indoctos, sed alii loco & tempori opportuniores. Rectissimè de eo judicat Bailletus Tom. 2. pag. 250.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
