Latin
CONTINUATIO PRIORIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 193
Unproofread scanNot analysed yet
Multa illic debuisset agere de commeroiis maritimis de bellis maritimis &similibus argumentis, de qvibus pauca admodum &satis jejuna. Ejus epistolae varia continent Philologica; sed triti &obvii argumenti. Tituli &capita epistolarum nonnunqvam magnifici aliqvid minantur; sed tamen accidit illis, qvod Horatius ait: turpiter atrum Desinit in piscem mulier formosa supernè. Nonnunqvam ineptâ aliqvâ declamatiuncula totam epistolam absolvit. Nonnulla etiam carmina sua &elegias adjecit, ut singulares in taedioso &prolixo opere delicias; sed qvibus parum inest delicati, modò à sordibus &vitiis prosodicis immunes essent. Editae sunt in 4to. Scripsit etiam libros Fastorum Christianorum, ad exemplum Ovidii, sed nihil est in illis poetici spiritus. THOMAS BARTHOLINUS Epistolarum Centurias aliqvot edidit, tum qvas ipse ad alios scripsit, tum qvas alii ad ipsum scripserunt: in qvibus agitur de argumentis Medicis, Physicis &Philologicis. Bene meritus est Vir ille de omni doctrinae genere, nec in ipsâ senectute suâ desiit benè mereri, nec epistoQvod ejus institutum utinam &seqverentur las suas bono publico invidit: Viri docti; multa enim ex epistolarum commercio disci possunt, qvae tamen plerumqve negligenter habentur à Viris doctis; tum, qvod sibi nota scribant &familiaria, &facilem illorum jacturam habent, cum tamen illa omnia pretium ab annis capiant, &apud posteritatem demum illo, qvô merentur, numero haQvod siqvis in epistolas tales incidere possit, cum distrahuntur Biblibeantur. othecae virorum doctorum, is tanquam thesaurum comparet: plerumqve enim spernuntur ut leviora. EOBANI HESSI Epistolae sperni non debent. Fuit ille suô tempore Poëta magni nominis, magnis Virorum doctorum familiaritatibus implicitus. Illius epistolae à Joach. Camerario collectae vel ideò in pretio habendae, qvod tanti Viri nomen praeferant: nam ad illum pleraeqve scriptae faceti qvidem argumenti plerumqve; sed tamen in qvibus multa etiam reperiantur notatu dignissima. Ejus libri jam suprà à nobis facta est mentio in Cap. de Vitar. scriptor. descriptio qvippe vitae ejus praemi ssa est his epistolis. Prodiit liber Norimbergae PAULI SARPII Epistolae jam suprà à nobis commendatae, cum ageremus de Vitarum Scriptoribus. Sunt verò illae Italicâ linguâ scriptae, qvae anno 1673. in 120 demum publicatae sunt; in qvibus omnia penè sunt politici argumenti. Nam ferè de omnibus Europae rebus, ut tum erant, judicia instituit: inprimis de Statu Venetô, Pontificiò &reliqvorum Italiae Principum. Ineptum est &malignum Cardinalis Perronii de eo judicium in Excerptis illis suis; qvi de illo ita: Ie ne remarqvay riend eminent en cet homme; ila un bon jugement &bon sens, mais de grandscavoir point, je ne vis rienque de commun, &un peu plus qve de Moine. Adversus solem hoc loqvi est. Qvi norunt, qvantas, qvalesqve res gesserit Sarpius, qvibus ille doctrinis excelluerit, illi non supra Monachum, sed &supra Cardinalem, ac ipsum hunc Perronium, sapuisse largientur.