# Polyhistor. Vol. 1 193.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 193.1 to 193.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/193.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/193.1

Nam & in summa illius percursatione etiam curam qvandam & ἀγχίνοιαν ostendit, ne Ludovici qvidem Jacobi subsidiis adjutus, cujus ille librum apud Bibliopolas Amstelodamenses & Francofurtenses frustra qvaesitum, nusqvam reperire potuit, ut ipse testatur. In vetustioribus accuratior est Lomejerus, Gallus verò ille indiligentior. At verò in recentioribus recensendis parcior est Lomeierus; qvanqvam interdum aliqva, qvae Galli istius manum fugerunt, & illic apparent. Gallus ille, ut in Bibliothecis, qvâ publicis, qvâ privatis, recensendis diligentior est, illis praecipuè, qvae in collegiis monachorum latitant, multas tamen, tam publicas qvam privatas, praetermisit, easqve celebratissimas, è qvibus nunc tantùm viciniores nomino, Augustam illam Wolfferbytanam, Slesvicensem nostram, & Hamburgensem, qvae profectò inter tot alias recenseri debebant: ne qvid de remotioribus dicam, & de privatis. Qvanqvam enim hae non sunt perpetuae; nam vel ad alios possessores transeunt, vel venditionibus distrahuntur, earum tamen notitia propter ipsos libros habenda est. Gallus, ut indiligentiam suam in Germanis Bibliothecis excusare possit, ad fontes sibi nobisqve incognitos ablegat. Non dubito, inquit pag. 226. plures esse easque bonas in Germaniâ Bibliothecas, verum cum illarum nulla mihi hactenus notitia sit, remitto lectorem ad librum Jodoci Dudingii de Bibliothecis: qui, cum ad manus meas hactenus non pervenerit, ad rei Bibliothecariae cognitionem nullum nobis usum praebere potest. Et ille tamen in hâc rerum suarum tenuitate & angustiâ, Germaniae, Hispaniae, Belgiique opes contemnere audet prae Galliae suae thesauris. Illum verò Jodocum à Duding non nisi è catalogis & indicibus novi, frustra à me hactenus, utut maximâ diligentiâ, quaesitum. Fuit verò iste JODOCus à DUDINCK, Canonicus Resensis, & Pastor Vinensis ad Rhenum, cujus liber Coloniae apud Jodocum Kalckofen, An. 1643. in 8. magnifico sanè titulo prodiit: Palatium Apollinis & Palladis, sive, Designatio praecipuarum Bibliothecarum mundi, veteris novique seculi. Non habuit ipsum, neque vidit Labbeus, qvi in Bibliothecâ Bibliothecarum p. 109. è Valerii Andreae Bibliotnecâ Belgicâ libri titulum cum aliis ejus autoris libris recenset.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
