# Polyhistor. Vol. 1 201.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 201.1 to 201.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/201.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/201.1

In hunc notulas MStas Bonaventurae Vulcani apud amicum qvendam meum extare novi Jam olim qvoqve Gesnerus eundem hunc suum Catalogum secundum ordinem artium & scientiarum disposuerat: qvi liber majori usui est, & Locorum Communium instar esse potest. Qvi itaque rei literariae & librariae cognitionem perfectam habere cupit, binos illos libros habeat, alterum illum secundum Alphabetum personarum dispositum, à Jacobo Frisio editum An. 1583. & alterum ab ipso Gesnero subtitulo Pandectarum publicatum Ann. 1548. qvem in compendium qvoque redegit Frisius. Robertus etiam Constantinus Indicem fecit super Bibliothecam & Pandectas Gesneri: Gulielmus Canterus fecit notas in Bibliothecam Gesneri per Simlerum contractam. Hallervordi Bibliotheca curiosa nihil aliud, qvam supplementum Gesneri est, huncque titulum in Typographi gratiam assumpsit. MICHAEL NEANDER, Vir doctissimus, & communis Germaniae Praeceptor, Philippo Melanchthoni coaevus, qvi multa tum in linguis tum in artibus scripsit, in catalogo lucrubrationum suarum Erotematibus uinguae Graecae addito promisit Pandectas variorum Autorum & Scriptorum, qvod opus ab illo editum non est. Ipse argumentum illorum hoc recenset: Referuntur primò Bibliothecae insigniores ac instructiores, qvae ab initio in mundo fuerunt, & si qvae adhuc hodie maximè celebratae sunt, omneqve genus scriptorum publicatorum, ac in Bibliothecis etiam num ubicunqve terrarum latentium, temporis etiam injuria deperditorum: eorum etiam, qvorum vel nomina solummodo apudveteres reperiuntur. Horum omnium scripta ac libri referuntur secundum materias ac argumenta, qvae tractarunt secundum artes, scientias, pnofessiones ac facultates: indicato etiam tempore, quando floruerint: simul etiam, qvando & ubi locorum cujusqve scripta sint excusa: numero qvoqve chartarum in plerisque indicato, quo faciliùs de pretio fiat judicium; Censuris etiam doctorum virorum additis, ut sciatur, quo loco cujusque scripta sint habenda, omnibus ordine suoque loco positis ac distributis, ut in quacunque arte ac quacunque materia scriptorem requiras, mox quaesito loco pro uno innumeros reperias, ut ad hibito judicio potiorem, ac quem seu ipse maxime probes, seu aliis praecipuè probatum fuisse intelligas, postea deligas.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
