Latin
CAP. XVIII
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 207
Unproofread scanNot analysed yet
brorum Beigicorum consignatores nominat. Sed imperfecti eorum labores industriâ Valerii Andreae obliterantur. Nunc qvidem prodeunt Mercurii aliqvi officinales librorum, singulis semestribus, non in Belgio tantum sed &alibi, editorum, curantibus Waesbergiis, qvorum diligentia merito laudanda est, non enim nudos tantum titulos sed &argumenta simul exhibent. Sed sera est illorum opera, &à paucis tantum annis inchoata Anglica gens Batavis longè fuit negligentior in consignandis ingeniorum monumentis; nihil enim ab illis prodiit, qvod mereatur nominari, cum tamen sint extentqve penè innumera ingeniosissimae gentis in omnibus doctrinis scripta, prodeantque qvotidie, tam Latinâ qvam vernaculâ linguâ, plura. Qvod ad vetera attinet, praeter BALEUM, cujus extant Centuriae Virorum illustrium Anglicorum; &compilatorem ejus PITSEUM, qvi de simili argumento &de iisdem autoribus scripsit, pleraque describendo &interpolando; &qvendam Eduardum LEIGH, qvi populari linguâ de recentioribus autoribus aliqva scripsit; neminem habemus, nisi paucula illa velimus his addere, qvae in Actis Philosophicis habentur. Sed ea tantùm Physica sunt &Mathematica Baleum pleriqve non bonam fide in recensione suâ versatum judicant. In Pitseo compilatore multi notantur errores: Burtonus in Graeca lingua historiâ p. 55. impudentem plagiarium nominat. Qvae GEORGIUS LILIUS elogia Anglica scripsit, exigua sunt, &memoratu vix digna. Fuit ille filius Guilhelmi Lilii, qvi teste Burtono p. 56, ut Graecis literis commodiùs operam daret, in Rhoda insulam qvinqve annos degit. Prodeunt &singulis mensibus Mercurii officinales, qvi defectu aliorum colligi ¬ari possunt. Extat etiam Catalogus librorum, qvi incendio Londinensi perierunt, ex qvo hunc defectum utcunqve resarcire possumus. Subsidio etiam esse potest ANTONIUS WOOD, qvi in Historia Oxoniensi commemorat libros à Professoribus Oxoniensibus, omnibusqve hujus Academiae alumnis, qvi postea ad celebritatem nominis pervenerunt, editos. Catalogus qvoqve Oxoniensis Bibliothecae jungi his potest: Sed nulla tamen in omnibus est plena &ordinata Autorum Anglicorum recensio. Qvi doctorum Scoticae gentis historiam descripsit in Historiam Ecclesiasticâ Scotiae THOMAS DEMPSTERUS, non satis bonam fide eam in re versari existimatur à multis, qvorum judicia collegit Bailletus tam 2 pag. 138. Et sanè hominem fuisse praeferocis &perversi animi, ex iis apparet, qvae de ipso narrat Ervthraeus Pinacoth. I. num. 9. Danorum scripta, sed per catalogum tantùm digesta, breviter consignavit ALBERTUS BARTHOLINUS, cui auctarium accessit à THOMA fratre. Rudes sunt illi labores, qvi per catalogos tantùm ordinati sunt.