# Polyhistor. Vol. 1 208.1-3

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 208.1 to 208.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/208.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/208.1

Meliùs mererentur de publico, qvi secundum seculorum seriem omnia consignarent, & accuratam simul Prosopographiam ederent. Nunc qvoqve Holsatorum, Hamburgensium & Lubecensium scriptorum historiam laudabili profectò conatu molitur JOHANNES MOLLERUS, Flensburgensis, cujus operis designatio habetur in Cimbriae literatae prodromo, qvi Ann. 1687 Slesvvigae editus est. Opus autem ipsi in 4. partes dividetur. I. serie Chronologica exhibebit Elogia fusiora Scriptorum indigenarum. II. clogia Scriptorum exterorum, qvi apud Cimbros inclaruerunt. III. Alphabetico ordine recensebit scriptores minorum meritorum. IV. aliqvot sectionibus complectetur 1. Scriptores anonymos & pseudonymos, 2. Viros doctos, sed nullis libris editis claros, caeteris tamen nihilo inferiores. 3. Indicem exterorum muneribus publicis non admotorum, qvorum monumentis Historia Cimbrica est illustrata. Praemittet V. Prolegomena, quibus continebuntur tum Scriptores Historiae particularis literariae, singularum totius orbis nationum, ordine Geographico, qvorum jam numerus octuplo superat Labbeanum & Voglerianum, tum Cimbrorum in rem literariam merita insignia ὡς ἐν συνόψει adumbrata. Subjicientur VI. Indices, ex qvibus primus Alphabetico; secundus vero Chronologico ordine nomina scriptorum sistet; tertius Topographicus suis regionibus exteris singulos viros doctos assignabit; qvartus Tacticus autores ratione munerum & scientiarum distinguet: qvintus Realis, sub materiarum classes scripta Cimbrorum revocabit, non generalibus tantùm titulis contentus, sed & partes scientiarum complexus: sextus memorabilia qvaevis continebit. Eâ vero ἀκριβεία, fide, industriâ, in hoc opere versabitur, ut caeteris in hoc genere scriptoribus palmam facilè praerepturus sit. Sueci qvoque nuper suas opes in publicum produxerunt, qvorum scripta hactenus ignorata fuerunt. Fuerunt tamen apud illos nonnulla edita, qvae magnam sanè laudem merentur. Prodiit Anno 1680. Holmiae JOHANNIS SCHEFFERI Svecia literata, sive de scriptis & scriptoribus gentis Svecicae liber, cui accedit Appendix de scriptoribus Finnicae gentis, opus posthumum: sed facilè apparet, autoris ultimam manum operi non accessisse. Novi enim Svecos, qvi ipsi hunc vilipendunt laborem. Qvae praemittitur ad Lectorem, Praefatio, affert non pauca, qvae ad notitiam rei literariae Svecanae pertinent, qveriturque de iniqvitate hujus loci in libris coemendis & imprimendis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
