Latin
208.4 to 208.5
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 208.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
SIMON STARAVOLSCIUS qvoque illustrium Polonorum Centuriam edidit. Utinam in Germanâ gente esset, qvi hoc patriae suae pietatis officium praestaret, colligeretque accuratam scriptorum &autorum suae gentis historiam; certè numero vinceremus omnes, non aeqvè dicam pretio. Scribunt enim multi, imò vomunt libros; qvibus ut excuteretur è manu calamus, publicâ autoritate provideri deberet. Hinc contemptus nostrae gentis apud gentes nasutiores, qvae tamen, si rem accuratiùs pensitaveris, multum Germanorum diligentiae debent. Id certè vel ipse livor fatebitur, absque Germanis vix tantos in re literariâ progressus facturas caeteras nationes, qvae Germanos qvadantenus Poedagogos nactae sunt qvod aliquando ostendam Dissertatione singulari de meritis Germanorum in rem literariam. Supersunt multi libri, tam Latinâ qvam vernaculâ linguâ scripti, qvi in pretio haberi merentur; qvi si notarentur accuratiùs, non parum hoc tum ad gloriam, tum ad utilitatem faceret. Coepit qvidem MELCHIOR ADAMI aliqva de vitis Theologorum, JCtorum, Medicorum &Philosophorum comentari, qvi in nostrâ gente aliqvod tamen operae pretium fecit; qvanqvam longè à perfectâ Historiâ absit: in elogiis prolixior est, in scriptorum recensione non adeò accuratus.