Latin
DE HISTORIA LITERARIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 21
Unproofread scanNot analysed yet
Pauca illa sunt, quae è numero illo excerpsi: coetera pleraque inter nostrae aetatis inventa nunc comparent, quibus recensendis nunc superiedebimus. Et fortassis ante Pegelium jam tùm alii fuere, qvi de iisdem vel similibus cogitarunt. Hos ac multò plures usus praestare poterit Historia literaria, ad quam diligentiùs excolendam meritò eruditorum studia conspirare debebant. Multa illo in genere Joh. Gerh. Vossius praestitit, ac plura praestare potuisset, si, quae affecta habuit, absolvere potuisset. Nostro tempore vel Conringio vel Boeclerolabor ille demandari potuisset. Conringius certè jam tùm insignem ejus partem in antiquitatibus Academicis absolvit. Versatur &in nonnullorum manibus ejusdem liber ἀνεκδοτος de scriptoribus; qvam tamen extemporalem ego operam crediderim. Boeclerus non attigit hoc doctrinae genus, nisi qvod exiguus ejus liber in commodum tironum de scriptoribus prodiit, qvi praeter Nomenclaturam Autorum &editionum nihil habet. Coeteri, qvi ad hoc argumentum accesserunt, non istâ ἐμπειρία literariâ instructi, planè ineptè in hoc negotio versantur, &paupertinam eruditionem ostentant. Qvid enim efficiant, qui aliena negotia curant. Excussi propriis? Suscipi illa res debet ab ingenio non jejuno &imperito, sed operi huic soli intento, sed cujus magna sit judicandi solertia, qvodqve è τύόπῳ illo πειστατικῷ indagare rerum occultarum nexum possit. CAP. III.