Latin
210
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 210-2
Unproofread scanNot analysed yet
recentiorum temporum Gyraldus Dialogis duobus persecutus est. De scientiis Mathematicis ac autoribus veteribus &recentioribus idem Vossius scripsit. Voluit scribere descientiis &artibus, cujus ἀποσπασματιον est liber de 4. artibus popularibus. Qvae, ut omnia doctissima sunt, ita optandum fuisset, ultimam iis accessisse manum. Non pauca praetervidit: recentiorum illi &exoticorum cura parcior, qvae verò ab illô scripta memorantur, sollicitè satis examinantur. Astrologorum Elenchum specialem &secundum Chronologiam institutum dedit Ricciolus in Almagestò suô novo. Qvi perfectas singularum Facultatum &scientiarum Bibliothecas &Catalogos scripserint, non habemus: qvanqvam multi qvidpiam tentarint penè in omnibus disciplinirum generibus.