# Polyhistor. Vol. 1 210-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/210-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/210-2

recentiorum temporum Gyraldus Dialogis duobus persecutus est. De scientiis Mathematicis ac autoribus veteribus & recentioribus idem Vossius scripsit. Voluit scribere descientiis & artibus, cujus ἀποσπασματιον est liber de 4. artibus popularibus. Qvae, ut omnia doctissima sunt, ita optandum fuisset, ultimam iis accessisse manum. Non pauca praetervidit: recentiorum illi & exoticorum cura parcior, qvae verò ab illô scripta memorantur, sollicitè satis examinantur. Astrologorum Elenchum specialem & secundum Chronologiam institutum dedit Ricciolus in Almagestò suô novo. Qvi perfectas singularum Facultatum & scientiarum Bibliothecas & Catalogos scripserint, non habemus: qvanqvam multi qvidpiam tentarint penè in omnibus disciplinirum generibus.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
