# Polyhistor. Vol. 1 214

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 214. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/214

Qvi vitam Pinelli scripsit Gualdus, diligentissimum iteratarum editionum examinatorem eum fuisse prodidit. Qvi jam seqvuntur Catalogi, sine ordine nobis recensebuntur. Plerique illorum formati sunt de Bibliothecis, qvae publicè per auctionem distracti sunt; eorum magnus est numerus, seligendi tamen sunt meliores de Bibliothecis, qvas possederunt Viri celebres, Scaliger, Salmasius, Heinsius & alii, si haberi possunt. Ex inspectione enim talis catalogi statim patet Viri industria & judicium in bonorum autorum selectu instituendo. Deinde vel eam ob causam asservandi sunt catalogi isti, ut sciamus, ubi lateant Autores, qvos Viri illi manu suâ notarint. Saepe enim notulae optimis autoribus â Viris istis in margine adjectae, multum lucis ad autorum sensum adferunt. Hinc in Bataviâ tales libri Scaligeri, Salmasii, aut alterius Viri docti manu notati, magno pretio coëmuntur. In Amstelodamensi Bibliothecâ habentur Baronii Annales, manu Davidis Blondilli notati, qvos Resp. illa magnis sumptibus emit; Qvae notae, si rectè memini, nuper sunt publicatae. Vidi ipse olim in Bibliopolio Sansonii Geographiam sacram Capelli cum ejusdem Blondelli notis MStis, Bibliotheea Scriverianae Catalogus, qvi Amstelodami Ann 1663 in 4to prodiit, exqvisitissimus est: constat enim selectissimis omnium facultatum & artium autoribus. Scavenianae Bibliothecae Catalogus, qvi Hafniae prodiit, itidem commendandus est; ut & Mulenianae. Scaveniana Bibliotheca Regiae accessit, Muleniana Academicae: Hujus catalogum cum Praefatione & Oratione edidit Bartholinus, Hafniae 1670. ubi multos Catalogos recenset. Optimi autores Graecae & Latinae linguae, optimaeqve ejus editiones habentur in catalogo Pauli Junii, qvi publicatus est Lugduni Batav. 1670. Comendo ideo hunc catalogum, quod tantùm autoribus illis constet, & paucos alios admistos habeat. Si qvi Chimicorum, Theosophicorum, Mysticorum, imò & fanaticorum qvoqve scriptorum acervum velit, is inveniet in catalogo librorum Serrarii & Bahnsii, qvi prodiit Amstelodami 1670. Non vacat nunc omnes recensere catalogos. In solâ Bataviâ penè integram Catalogorum Bibliothecam reperies, qvos omnes coacervare, superstitiola esset diligentia & crambe millies cocta. Ad id tamen prodest catalogorum multitudo, ut in vastâ aliqvâ sylvâ deprehendantur nonnunqvam aliqva, qvae vel in instructissimis Bibliothecis non habentur. An. 1682 Nicolai Heinsii Bibliothecae catalogus prodiit, Viris doctis in pretio habendus, ob exqvisitos, qvi illic recensentur, libros, tam editos qvam ineditos & MStos, ac manibus Scaligeri, Salmasii aliorumqve Criticorum notatos: Cui jungi potest Bibliotheca Goësianae catalogus Anno 1687 Leidae editus; in quo non rariorum tantùm librorum, sed & magnus nummorum apparatus est. Notari qvoqve possunt & comparari, ubi incideris in illos, Cali rei, Reineccii, Pawii, Gothofredi JCti &c Catalogi. Adriani Pavven Catalogus Hagae Comitis Anno. 1654 & ibidem Anno 1656 editus: in qvo multitudo librorum cum selectu certat.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
