Latin
215
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 215
Unproofread scanNot analysed yet
Etiam Catalogi officinales non spernendi, ut Catalogus Bibliopolii Elzeveriaui, qvi Amstelodami prodiit Anno 1681, in qvo multi exotici autores. Sunt &ab aliis Typographis &Bibliopolis alii publicati catalogi, in qvibus recensendis non ero prolixus. li qvoqve, qvi libros impresserunt, typographi certos consignare librorum à se editorum catalogos solent. Extant Catalogi librorum, qvi à proelo Manuciorum, Stephanorum, Plantinorum, Morelli, Cramoisii &c. prodierunt. Sunt praeterea, qvi certi temporis Bibliothecas scripserunt, qvo referendus est Leo Allatius in apibus urbanis, librô, qvô describit Viros eruditos, Romae tempore Urbani viventes, &eorum scripta recenset. Pertinent &huc Ephemeridum scriptores apud varias nationes, de qvibus suprà diximus. Sunt, qui suorum librorum Catalogos scripserunt, ut Campanella, Gaddius, Cardanus aliiqve. Sunt, qvi laborem susceperunt colligendi libros qvoscunqve rariores, sine tempore certo &ordine, prout se inter peregrinandum vel in Bibliothecis obtulerunt. Aliud institutum fuit Johannis Cinelli, qvi ex consilio Viri illustris Magliabechi congerere coepit libellos &schedas singulares, in qvibus nonnulla rariora continentur, varii argumenti, qvorum facilis aliàs jactura est. Ejus specimen unum prodiit Florentiae 167) in RVO, sub titulo, Della Bibliotheca Volante, qvi titulus ingeniosus est, per qvem intelligit minutos &hinc illinc errantes libros. Continuavit illum laborem seqventibus temporibus Cinellus. Non est spernenda haec opera, nec nullius usus. Saepè enim excidunt è memoria eruditorum, pereuntque vulgò non animadversa. Velim tamen de contentis &summariis librorum accuratiùs egisset. Retulit &illic nonnullas disputationes de materiis rarioribus, in Germaniae Academiis scriptas. Referri huc qvòqve debent Catalogi Francofurtenses semestres, sed qvi multis imaginariis titulis referti; Mercurii Anglorum, Gallorum &Belgarum menstrui. Qvod optimum certè inventum est ad librorum notitiam parandam: Tales ego Mercurios institui velim in praecipuis Europae urbibus &Academiis, in qvibus libri non tantùm editi re censeantur, sed omnia nova, vel inventa vel cogitata, in re literariâ: Eorum enim collectio vehementer prodesset ad omnis doctrinae incrementum CAP. XIX.