# Polyhistor. Vol. 1 217

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE VITARUM SCRIPTORIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/217

Non probatille, si qvis Ducis alicujus vitam scribendam suscipiat, & universam rerum illius tempore gestarum, qvibus ex parte tantùm interfuerit, historiam admisceat. Germanam verò eodem libro Epist. 25. gentem laboriosissimam, ut per contemptum vocat, reprehendit, qvod in ejusmodi elogiis multi sint, & in eâ materiâ, ut in aliis ferè, πβίσργοι. Ex his quidam eorum, inquit, parentes referunt, diem, & aliquando horam, quâ nati sunt, & talia, quae in Regibus solùm & in viris maximè illustribus requiruntur. Qvasi scilicet virorum celebrium conditio idem non mereatur, & qvae ille praetermittenda judicat, etiam inter memorabilia referrinon debeant. Cum enim, qvi panegyricos virorum illustrium scribunt, vel ex artis praescripto non parentes tantùm & nativitatem sed & majores, ac omne id, si memorabile est, qvod vitam antecessit, oratione complecti debeant; annon ineptum est, eos, qvi vitam alicujus singulatim recensent, qvorum longè uberior tractandi ratio esse debet, praeterire ipsa vitae auspicia? Idem Epistolâ 44. ejusdem libri eandem cantilenam canit: Si is, inqvit, de quo scribunt, peregrinationem aliquam susceperit: omne illud ita singulatim describunt, & quos quoque loco convenerit, quosque cum quoque sermones habuerit, cum fastidio legentium commemorant: cum praecipua iantùm, qua in vitâ contigerunt, referre sufficiat, & quales hominis fuerint mores, qualia scripta. Cui vitio otiam obnoxios esse aite plerosque, qui vitas Ducum rebus gestis illustrium hodie scribunt. Ita ille suo ex ingenio judicat, qvi Atticismi etiam in dictione affectator, in rebus qvoque ipsis sterilitatem amare videtur, Sed ego, tantum abest, ut cum illo reprehendam hos vitarum scriptores, ut laude potius dignos aestimem, qvi eam negotio, qvod tractant, praestare diligentiam voiunt, qvam qvilibet paulo prudentior ab illis reqvirat. Qvid enim? an vitio vertam illi, qvi viri eruditi vitam describit, si peregrinationes ejus & cum viris doctis instituta colloqvia recenseat? unde plus sapientiae ac utilitatis lectori, qvam ex qvâvis aliâ narratione, accesserit. Ego, si omiserit, ne excusandum qvidem existimaverim. In vitis verò Ducum ac virorum rerum civilium administrationi admotorum, eo sollicitiùs omnia recensenda sunt, qvo magis è minimis saepe circumstantiis inopinata qvaedam consilia & eventus emergunt. Sed nec illa tantùm, qvae praecipua alicui videantur; sed & περίεργα minimè praetereunda esse existimo, si qvid in illis notatu non indignum videatur. Nam levia illa, qvae Junius Cordus in vitis Imperatorum commemorare solitus est; qvoties processerint, qvando cibos variaverint, qvando vestem mutaverint, ac in ipso Julius Capitolinus reprehendit, nemo cordatus scriptor temerè notabit, Plutarchus optimus vitarum scriptor in Alexandro suo non semper clarissimas qvasque res, virtutes vel vitia repraesentanda ait, sed exiguum subinde factum dictumque & jocum aliqvem, qvi citiu: specimen edat morum, qvam funestissima praelia.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
