Latin
219.5 to 219.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 219.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Memorabilis haec sanè historia est, qvae, etsi ad Guionii personam non pertineret, occasione tamen à Guionio data inductus, minimè praetermittendam existimavit Philibertus de la Mare: atque exemplo aliis fuit, qvomodo in hoc argumento sit versandum. De Guidone Patino refert, qvi ejus epistolas Gallicas edidit, in praefatione earum, adeò illum in vitis eruditorum sagacem fuisse, ut neminima qvidem inexplorata reliqverit. Fuere jam tum apud antiqvos, qvi in hoc genere laudabilem operam posuere; qvorum pauci ad nostra tempora pervenerunt. Philosophorum vitas aliqvi, aliqvi dogmata, aliqui cum vitis simul dogmata scripsere: ac fuere plures saepe, qvi unius Philosophi Historiam tradidere. Ita Gellius Noct. Atticar. lib. 14. cap 3. multos nominat, qvi de Xenophontis Platonisque vitâ &moribus exquisitissimè scripserunt. Justinus Matyr in Παραινέσει scriptores Pythagoricae vitae &Historiae citat. Philo Byblius Grammaticus triginta libros πει πόλεων καὶ οὓς ἑκάστη αὐτῶν ἐνδόξους ἤνεγκε, de urbibus, &quos earum quaeque celebres genuerit, teste Suida, de quo Jonssius Histor. Philos. lib. 3. cap. 7. qvi, si hodie extarent, illo judice, multis jam rixis de patrià virorum illustrium facile remedium foret. Plures è veteribus Biographis, tam Graecis qvam Latinis, recenset Vossius in Arte Historicâ cap. 7. p. 40.