Latin
DE RE BIBLIOTHECARIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 22
Unproofread scanNot analysed yet
Bibliotheca verò mortua erit, cujus rectioni non praeficiatur βιβλιοθήκη aliqva ἔμψυχος. Elegans ille lusus est Leonis de S. Joanne, qvi scripsit Ideam Bibliothecae viventis &mortuae ad Henricum Memmium, cujus libri vel titulo tàm praeclaram Memmii Bibliothecam, qvàm ipsum laudabat, teste Ludovico Jacob. Tr. de Biblioth. p. 544. Ut ad Bibliothecariam rem tandem accedamus, sciendum est, Bibliothecae nomen esse πολύζημον, nam vel numerum librorum significat, vel ipsum illum locum, in qvo libri ponuntur, qvi &Apotheca ICtis dicitur l. 12. §. 33. ff. de instructo vel instrumento legato. Solent &tituli librorum, uno aliqvo libro congesti, Bibliothecae nomine salutari, qvales Catalogi sunt, vel libri multarum rerum copiâ instructi, ut Diodori &Apollodori Bibliotheca; vel multi autores in unum aliqvod systema collecti, ut Bibliotheca Patrum. Huc referri debet, qvod à Monachis, aliisqve aevi infimi scriptoribus Bibliothecae nomine Vetus &Novum Testamentum vocetur. Ita Durandus lib. 6. Rational. cap. L. I. 27. Bibliotheca à Graeco nomen accepit, &est nomen aequivocum, scil. locus, in quo libri reponuntur, &volumen ex omnibus libris V. &N. Testamenti ab Hieronymo compositum. Vid. du Fresne in Glossario, hâc voce. Ridicula erat Calvisii Sabini è servis Bibliotheca, de qvo Seneca ęp. 27. Sed illa ad rem adeò non pertinent: Veniamus ad Bibliothecas ipsas, quales vel privatae sunt vel publicae. Illae, qvanqvam in molem tantam non excrescant ut publicae: sunt tamen etiam inter privatos viri illustres &opulenti, qvi in libris omnis generis coemendis nullis parcunt sumptibus Qvorum βιβλομανίαν reprehendit Seneca. Ep. 2. &45. &ac Tranquill: auimi c. 9. ridet Lucianus in libello πρὸς ἀπαίδευτον καὶ πολλὰ βιβλία ἀνούμενον, &Auson. epigr. 43. Sunt ita animati nonnulli ut magno de flumine malint Quàm de fonticulo tantundem sumere: cum vastioris bibsiothecae minor interdum usus sit, qvàm ejus, qvae selectis paucioribus libris constat. Qvo de argumento legatur elegans Rolandi Marelii nona libri primi epistola. Ita ille eo in loco: Ad doctrinam quidem comparandam quin lectione opus sit, nemini dubium est: sed &attenta meditatio &accurata natura &rerum, quae ob oculos versantur, quotidianorumque eventuum consideratio non minoris fortè est utilitatis: modò prima disciplinarum elementa hauseris, &optimos scriptores saltem degustaris: quâ in re tamen multùm peccari video: Non satis enim apud nos meditamur, quod nihilominus facile &ubivis exercere licet: sed omne nostrum studium in libris legendis impendimus, memoriamque variâ rerum suppellectile ornamus, judici, nulla ferè cura: &solum quod auis dixerit retinemus, non quare dixerit judicamus.