Latin
DE VITARUM SCRIPTORIBUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 221
Unproofread scanNot analysed yet
1578 in 4to editâ, pulcherrimè &uberrimè suo seculo ob oculos posuit, qvid juvent aut obsint in Republ. cives potentes &locupletes, &obstinati. Qvot non habemus inter recentiores vitarum scriptores, unde multa disci Politico possunt? Ex Vitâ Catharinae Medicae, qvam multa ad res Gallicas pertinentia notari possunt? Vita Villaregii à Pastorio in linguam latinam conversa Ministro Principis proderit. Multi sunt inter Gallos Biographi, de qvibus legendus in Bibliothecâ Gallicâ Sorellus. Sunt &antiqvorum à recentioribus Vitae scriptae: qvi ex fragmentis corpus aliqvod historiae, sed imperfectae neqve satis connexae, concinnant: qvi Philologi potius, qvam veri Politici &Historici, partibus funguntur. Qvi Ciceronis historiam scripserunt, Corradus, Fabricius, aliiqve, ad intelligenda Ciceronis scripta utilem operam instituerunt. Sunt, qvi ipsi suae vitae Historiam texuerunt: nam, Tacito teste, in Vita Agric. c. 1. apud Romanos pleriqve suam ipsivitam narrare fiduciam potius morum, qvam arrogantiam arbitrati sunt. Nec id Rutilio &Scauro citra fidem &obtrectationi fuit. Nostro tempore Thuanus magnae Vir autoritatis candidissimusqve Historicus de suâ vitâ historiam scripsit, in qvâ multa, qvae ad statum publicum pertinent: ac referendi eò sunt liMemoires Galli vocant) qvos Viri negotiis publicis bri commentariorum admoti de rebus suis gestis, qvalis olim Caesar, nostro tempore Galli multi, scripserunt; in qvibus enarrandis diligentissimus est Sorellus. Sunt &alii, qvi non tam ad civilem prudentiae usum, qvam ad historiam ipsam respiciunt: Qvales sunt, qvi in Familiis veterum Romanorum enarrandis operam posuere, laudabilem illam qvidem, sed qvae ad rem nostram non facit. Historiae illi antiqvae magnam lucem accendunt: cujus generis scriptores cum curâ &censurâ suâ enarravit Rupertus in literis ad Albert. Richterum, qvae habentur in Epistolis Richterianis à pag. 465 ad p. 470. Elogiorum qvoqve scriptores propriè huc non pertinent: aliâ ęnim ratione rem suam instituunt. Qvomodo hi à Vitarum scriptoribusdifferant, pluribus ostendit Mascardus de arte historicâ tract. 5. p. 528. 529. Nos jam ad Siographos recentiores accedimus, qvorum vastissima sylva est. Tot enim sunt Vitarum Scriptores, ut integram penè efficere Bibliothecam possint: qvorum indicem congessit Labbeus in Bibliotheca Bipliothecarum, uberiorem dedit Teissierius; Optimo ordine digestae illae sunt in Indice Bibliothecae Thuana. Magnum hoc ad solidiorem doctrinam arcanum est Biographos benè habere cognitos, unde non in re literariâ tantùm, sed &civili optima formari prudentia potest. Nos ex istâ sylvâ aliqvas, qvae majori esse usui possunt, decerpemus. Primo hîc loco à nobis ponetur VITA PEIRESCII à GASSENDO scripta. Magnâ diligentiâ conscriptus est liber iste, continetqve varia memorabilia antiqvaria, philologica, Physica, Politica, qvasi per cumulum congesta. Dum enim perseqvitur omnes viri istius labores, occasione istâ ad multa curiosa, ab illo vel inventa vel notata, dilabitur. Planè in hoc labore exercuit ingenium suum Gassendus; &dum varia Philosophemata proponit &judicia, pulcherrimis subinde contemplationibus totam viri hujus Historiam illustrat, &sub illâ reiliterariae tum temporis in Galliâ statum.