# Polyhistor. Vol. 1 223

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE VITARUM SCRIPTORIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/223

Promptus erat consilio, animo semper praesens, extrema vitae pericula summâ generositate contemnens, &, ut breviter dicam, sui temporis Phoenix. Multa enim ille in Physicis & Mathematicis demonstravit extemporali penè solertiâ, quae desperata aliis videbantur. Celebratam apud Medicos circulationem primus ille ante Harvei tempora ostendit, quod cum objiceret Bartholinus Anglis, aegrè admodum tulerunt, ejus inventionis gloriam dubiam sibi reddi. Sed dolendum est, omnes illius Viri chartas perusse, ac distractas post mortem ejus fuisse: nihil enim horum seriò scripsit, & datâ operâ; sed qvasi aliud agendo, cum vacatio esset à publicis negotiis. Illa omnia prolixiùs recensentur in hôc libellô, ac notanda sunt, ut videamus qvàm multae & vulgo ignoratae opes lateant saepe in ingeniis, qvorum vix notitia publica est. Quo magis illorum industria incitanda est, qvi in peregrinationibus suis ad talium virorum amicitias admittuntur, ut omnibus artibus è scriniis illorum extrahere conentur, qvicqvid fortè illic delitescit. Qualia multa sunt per Italiam Galliamque ingenia, de qvibus nulla ad nos defertur notitia. Prodierunt Ann. 1673. ejus qvaedam literae Italicâ linguâ scriptae, praepositô Veronae fictô, ut patet, nomine; qvibus continentur intimiora illa Politica superiorum temporum in aulâ Caesariâ, Pontificiâ, & Venetâ, qvibus immiscentur nonnunquam quaedam literata. VITAPETRI PUTEANIà RIGALTIO scripta, multa habet praeclara. Magna suit Puteanorum olim celebritas. Illi sunt, per qvos Excerpta Scaligeriana congesta sunt. Petrus Puteanus fuit Regi Galliae à consiliis & Bibliothecis. Qvi ejus vitam descripsit Rigaltius, ad multa respexit, tum quae ad rem literariam spectant, tum qvae ad res civiles; quanquam intimioribus adeò consiliis admotus ille non fuerit. Non fuit tamenfacilè illo peritior luris publici Gallicani aliorumque Statuum. Praecipuè magna ejus cura fuit in colligendis actis publicis. Gallica sola quinquaginta vastis libris collegit, quorum titulos nic recenset Rigaltius, unde exemplum capere Politicus possit, qvid ipsi agendum sit in scriptis talibus colligendis. Si qvis enim illo modo disposita habeat Imperii Romani Principum jura, qvantum ille thesaurum possideret! Maturè itaqve, atqve adeò ab ipsa juventute instituendi sunt tales libri Politices Studioso, in qvos velacta ipsa referat, vel si haberi non possunt, ex ipsis potiora excerbat. Pinellus, de qvô suprà mentionem fecimus, Status Veneti arcana penetravit: Puteanus noster Gallicana. Ita omnium aliorum statuum res & jura exqviri possunt, si quis cum curâ illud agat. Ille labor praecipuè in Germanis Conringium exercuit, quibus ille initiis, vel ipso non diffitente, tantam sibi experientiam & prudentiam conciliavit. Recusa est hujus vitae historia, inveniturque inter caeteros Vitarum scriptores à Bathesio collectos p. 660.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
