# Polyhistor. Vol. 1 225

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE VITARUM SCRIPTORIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/225

Multa disces ex illô, qvae pertinent ad statum literarium & ecclesiasticum: omni enim scenae, quae tum adornabatur, vel praefuit vel interfuit Melanchthon, nomen omnibus Germanis meritò venerabile. His addi possuntaliorum Theologorum Protestantium vitae, tum, qui singulatim prodiere, tum quae ex iis excerpsit Melchior Adami, è quibus sic inter se junctis multa addisci possunt, quae ad statum Ecclesiae Protestantium pertinent, ut Melanchthonis Historia multa continet historiae literariae. Ejus judicia de optimis Autoribus, Patribus, Oratoribus, Poetis, ex omnibus ejus scriptis collegit unô volumine Georgius Richterus, sub titulô: Crises Melanchthonianae, de quo suprà diximus. Ejusdem Camerarii Narratio extat de Eobanô Herso, qvi fuit suô tempore inter Poëtas praecipuus; qvae de compluribus aliis ejus aetatis doctis & eruditis Viris aliqua memorat. Adjectae sunt Epistolae Camerarii & Eobani Hessi mutuae, omnes eruditae, & rebus literariis refertae. Ad res illorum temporum sacras & literarias pleniùs noscendas omnino JOHANNIS REUCHLINI, Phorcensis Legg. D. qui se Capnionem vocabat quique Melanchthonis Praeceptor fuit, VITA pertinet. Ille enim, excitatis Hebraicis & Graecis literis, adversus rabiolam Monachorum pertinaciam & Judaeorum quorundam perfidiam januam aperire elegantioribus & purioribus studiis visus est. Ab hoc quasi aurora eruditionis illucescere coepit, unde potiùs à luce Phosphorus, quam à fumo Capnio dicendus. Ejus vitam Georgius Pflugerus, Joannes Murmelius, Paulus Merula, scripsisse dicuntur Teissiero, quos tamen non vidi. Strictim enarravit Melchior Adami: sed nunc plenissimam & uberrimam dedit Joannes Henricus Majus, itidem Phorcensis, & in Gymnasio Durlacensi Profess. P. & in templo primario Pastor: qui primùm orationem inauguralem de eo habuit, sed postea prolixis & utilissimis notis illustravit, optimè de cive suo bonisque literis meritus. Editus est liber Durlaci Anno 1687. in 8. ac multa memorabilia continet. VITA JOHANNISILOTICHII SECUNDI per Johannem Hagium scripta, non pauca erudita continet. Fuit Phoenix Poëtarum Germaniae Lotichius, omnibus exteris si non superior, certè aequalis. Hujus tamen vel ipsis Germanis perè ignotum nomen est: exterinullamejus mentionem faciunt. J. C. Scaliger, cum censuram Poëtarum Germanorum instituit in Hypercriticô suô, ne verbulum qvidem de hôc nostrô, qui tamen omnibus caeteris erat anteferendus. Mira in illo suavitas & concinnitas carminis, & vix imitabilis, ut mihi superare interdum ipsum Ovidium, ac Virgilianam in Eclogis suavitatem unus exprimere videatur. Multa habet vita ejus memorabilia, quae ipsi per Italiam Galliamque peregrinanti obtigerunt; multae in illâ de Viris doctis notitiae. Dolendum, immaturo fato & in ipso flore aetatis, anno scilicet3 2. obiisse è philtri reliquiis, quod ipsi in Italiâ propinatum fuit. Solus inter Batavos Heinsius tam candidus fuit, ut aestimaret ipsius ingenium lib. 2. Eleg. 2. quam in obitum Taubmanni scripserat. Ita enim ille non minus honorificè, quam verè:

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
