# Polyhistor. Vol. 1 226-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE VITARUM SCRIPTORIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/226-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/226-2

proponit; qvo ille non solùm, sed & omnibus caeteris est superior: Qvod ostendit cognatus ejus Johannes Petrus Lotichius in Promulside Criticâ, sive censurâ super Poëtis novantiquis, Francofurti Anno 1645. editâ: ubi multis argumentis ostendit, non Eobano tantum Hesso, sed & caeteris omnibus superiorem esse Lotichium Secundum. Qvâ in re, etsi nihil à vero alienum dixit, non deerunt tamen, qui vel immodestiam, vel affectum ejus nimium, hic reprehendant. Videndum etiam est Lipsii de Lotichio elogium, quod legitur tom. 2. operump. 74. lit. B. Illud singulare in hoc viro & propemodum divinum est, ac plus quam Poëticum ἐνθούσιασμον arguit, quod in Elegia 4. libr. 2. ad Joachimum Camerarium scriptâ tristissima obsidionis & expugnationis Magdeburgensis fata integro seculo praedixerit. Res omnino notatu digna, ac elegia illa pulcherrima est. Haec ille aurea carmina, quod mireris, inter armorum strepitus ipse miles scribebat. CHRISTOPHORI FORSTNERI VITAM, vel potius Elogium, scripsit Bô lerus. Dignus certè tanto viro Panegyristes. Nam non tantùm in elegantissimissuis in Tacitum comentariis, quantus vir fuerit, ostendit; sed & in luce ipsâ atque actione prudentiam suam declaravit. Malignè de tanto viro judicat Amelot de Hussaje in judiciis de Taciti commentatoribus, quae Moralibus suis praemisit, cum dicit, familiari illo in Germanos convicio Forstneri Commentarium nihil esse, nisi locos communes, exempla malè saepe adduci, neque quicquam conferre ad politicam. Longè sanius Bocleri de eo judicium est, peritioris in isto negotio arbitri, quam est iste Amelotius. Ex hâc ejus vitâ unum hoc memorabile de Thomâ Campanellâ hîc adducam. Non praetereundum est, inquit Boclerus, quod in Italia, cum Campanellam inviseret, ei usu venit. Tenebatur ille incustodia, nec ad videndum nisi custodibus arbitris quisquam admittebatur. Plures unà accesserant, & de more aevi libellos colligendis illustribus nominibus destinatos Campanellae in cubiculo tradi jusserant. Postquam inscripserat is, quae voluit, admissos contemplatus, sine haesitatione Forstnerum nunquamantea visum nomine compellavit, manuque prehensum de futuris honoribus & quibusdam busdum aliis eventibus edocuit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
