Latin
231
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 231
Unproofread scanNot analysed yet
an eorum Vitae scribi mereantur, praecipuè à Patricio dialogo de Historiâ ectavo. Sed rectè contrariam sententiam defendit Vossius de arte historicâ Cap. 17. GEORGIUS VASARUS, tam penna qvam penicillo celebris, scripsit Italicâ linguâ tomis aliqvot vitas pictorum &statuariorum, &architectorum illustrium: qvi liber editus est Florentiae apud Juntas An. 1568. in 4t0. De illo videatur Ghilin. Theatr. part. 2. p. 117. Adeo solliciti etiam Itali fuerunt, ut excellentium artificum vitas descriptione dignas judicarint: Qvod utinam aliis qvoqve gentibus persvaderi posset. Facit enim hoc ad conservationem ipsarum artium &inventorum singularium. Habent enim plerumqve singuli artifices aliqva, qvae ipsorum ingenio debentur: qvae si cum delectu &bona fide notarentur, magnum in vitâ civili usum haberent. Ne qvid dicam de commodis, qvae inde ad Mathematica &Physica studia perveniunt. Turpe est, Germanos nostros non esse eâ de re sollicitos, inter qvos magna est artificum industriorum &solertissimorum copia, qvorum ipsa saepe cum autoribus pereunt inventa. De pictoribus qvibusdam in Germanicalinguâ memoriae qvaedam apud Sandratum extant: sed infinita alia possent colligi. Ingens aliqvod corpus &Systema, qvô omnium pictorum, vet erum &recentiorum, vitas comprehendit, moliebatur Franciscus Junius, qvi olim ipse de picturâ librum edidit. Ostendit mihi ipsi, cum essem in Batavis, librum à se scriptum, satis copiosum &vastum; qvi an unqvam edendus sit, ambigo: Typographum enim, qvi sumptus erogare vellet, invenire non potuit. Nunc fortè vivere desiit vir ille tum temporis octogenarius. Nostrâ aetate Carolus Dati scripsit Vitas Pictorum antiqvorum, Florent. editas Anno 1667 in 4to. CAP. XX.