Latin
241.1 to 241.3
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 241.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Scribunt illi, non qvod scribi debet, sed qvod potest; imò qvod nec debet, nec potest. Si ad usum transferre velint studia, plerumque hic talia ingenia deprehendas, qualia describit Gabriel Naudaeus in Syntagmate de studio liberali, sub initium. Qvare multi Viri prudentes omne studium, qvod in Locos Comunes impenditur, ut bonae mentis &judicii corruptelam damnant, qvorum tamen sententia probari mihi nunqvam potuit. Separandus enim usus ab abusu est. Est etiam modus in illâ tenendus, ac parciùs in illo colligendi labore versandum esse suaserim, ne labore insano judicu vis alteretur. Rectiùs aliqvis fecerit, si saepius ad exercitium &usum, cui fini omnia congeruntur, transferat, qvam si magnas inter opes inops eis uti ignoret. Qvare, qvicqvid inter legendum sine incomodo tuo breviterque tanqvam per lema (diffusas enim descriptiones nihili facio) notare potes, notes velim: vel si opibus non destituaris, amanuenses alas non ineruditos, qvibus rem illam comittas; sed, qvi tuo judicio in colligendo utantur. Id Salmasius aliique viri praestantissimi fecerunt. Evenit tamen nonnunqvam, ut &viri eruditi &principe inter literatos loco, in locos illos comunes uberiùs se diffundant, vastisque digressionibus scripta sua extendant: Qyibus ego ignoscendum omnino arbitror, qvod utilitas suma eam si qva est, culpam rependat. Multum interest inter indoctorum hominum &doctorum παρεκβάσεις. Hi enim semper utilia promunt; &lectoribus suis comodant, etiam cum extra oleas vagantur. Qvam ob causam vastum illud Salmasii in Solinum opus, qvod ego Oceanum eruditionis Philologicae vocare soleo, mirificè mihi placet: non, qvod non multis abstinere potuisse in illo commentario, ac per leges methodi debuisse Salmasium judicem; sed, qvod ex locuplete penu, velut ex horreo qvodam, liberali manu tot tantasque opes promat, magno usui omnibus futuras. Magnus enim in illo scripto thesaurus &velut aurifodina latet, atque unicè penè nunc profuit illi, qvi vastum Lexicon Philologicum nuper concinnavit, relatis ad literarum classes commentationibus, qvae primùm ad Solini verba alligatae erant. Reprehendit Guido Patinus Epist.