# Polyhistor. Vol. 1 248-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, THEATRUM VITAE HUMANAE ZWINGERI & BAYERLINGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/248-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/248-2

Aliàs qvidem, Catullo dicente, turpe est difficiles habere nugas, sed pulchrum est habere doctas. Collegit ille ridicula rerum encomia, tam è veteribus qvam è recentioribus autoribus, Graeca, Latina, Germanica. Editus liber ille est Hanoviae an. 1619. in fol. hoc titulo: Amphitheatrum Sapientiae Socraticae Joco-seriae. Multa illic habentur, quae ad honestam animi relaxationem faciunt, & cum voluptate legi possunt. Scilicet juvant etiam mimi in eruditorum theatro: mallem tamen omisisset qvaedam scurrilia Germanica. Ejus exemplo in Batavis prodierunt talium argumentorum scriptores uno volumine collecti. LAELIUS BISCIOLAHispanus fuit. Scripsit horarum succisivarum duo volumina in fol. qvae edita sunt Ingolstadi typis Adami Sartorii an. 1611. Varia continet ille liber naturalia, moralia, historica; typis mendosè exscriptus est; pleraqve ex Plinio & ejus compilatoribus, Solino & Vincentio, desumpta. Incidunt tamen nonnunqvam, qvae notari merentur. Referendus est ad Locorum Communium scriptores gregarios: nam non ista judicii vis & industria è collectaneis illis relucet, qvae adhiberipoterat & debebat. Multos tales habemus libros, qvi crambem eandem centies recoovunt, & de chartâ in papyrum scribunt: E qvibus omnibus si unum aliqvod conficiatur cum judiciô volumen, per me qvidem scriptorculorum illorum πῶν ἀπώλοιτο γίνος. SIMON MAJOLUS scripsit Dies caniculares, ut vitaret locorum communium simplicitatem. Mirè ingeniosi sunt autores in titulis Locorum communium excogitandis, per omnia scientiarum generat qvemadmodum Postillarum scriptores, qvorum facilè qvis integrum Lexicon confecerit. Ita Castar de Reies librum inscripsit Campum Elysium jucundarum qvastionum, cum collectanea tantum varia contineat; Ramirez de Prado librum miscelli argumenti Philologici inscripsit Pentecontarchum, sive, qvinquaginta militum ductorem, stipendiis Ramirezii de Prado conductum, cujus auspiciis varia in omni literarum ditione monstra profligentur, abdita pandantur, latebrae ac tenebrae pervestigentur & illustrentur; Qvo nil stultius excogitari potest. Qvia 50. libro capita sunt, ideo pentecontarchum inscribit. Sunt autem omnia Philologica, non qvidem indocta, (nam Sanctium aliqvi libri autorem volunt) sed titulus credo ab ipso Autore additus Thrasonismum Hispanicum sapit. Noster Majolus per modum Dialogi tractat argumenta, in qvae se diffundit. Olim aliqvot tomis in 4to editus erat ille liber, novissima editio Francofurti in fol. prodiit tomis II. Totus liber est qvasi cinnus rerum variarum, filo tamen meliore textus, qvam Laelii Bisciolae liber, JOH. STEPHANUS MENOCHIUS edidit Italicâ linguâ, tomis sex, varia collectanea, historica, Physica, sacra, moralia. Primum volumen sub ficto nomine Johannis Coronae prodierat Romae in 4to. Ann. 1646. Titulus est, se Stuore, ad imitationem Stromatum Clementis Alexandrini conceptus. Alter tomus ibidem Ann. 1648. prodiit; uti & seqventes annis seqventibus sub Titulo Tractenimenti Eruditi. Selectiora sunt, qvae in his libris habentur, penè eo modo adornata, qvo Philippus Camerarius horas suas succisivas adornavit, & Petrus Mexias varias suas lectiones, qvi liber ex Hispanicâ linguâ nunc in Germanicam conversus est; qvales adhuc plures habentur, qvos recensere omnes non patitur instituti nostri ratio. Sufficiat praecipuos enumerasse.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
