Latin
THEATRUM VITAE HUMANAE ZWINGERI & BAYERLINGI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 249
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ad disciplinas peculiares ventum est, non obliviscemur illorum, qvi suae disciplinae locos communes scripsere. LUDOVICUS CAELIUS RHODIGINUS vir fuit doctissimus, rerum naturalium &humanioris doctrinae peritissimus, &,qvod non parum ad laudes ejus facit, J. Caesaris Scaligeri Praeceptor. Extat ejus liber lectionum antiqvarum titulo, qvo continentur multa memorabilia, tam in naturali philosophiâ, qvam in Medicinâ, praecipuè verò in humaniori doctrinâ. Est inter praecipuos Bibliothecarum thesauros, &vario modo utilis: Qvae enim per totam ille vitam collegit, vel observavit, in hunc unum librum videntur congesta, ut non immeritò Cornucopiae vocari debeat. Extremam editionem procuravit Beckensteinius Bibliopola. Prodiit verò Francof. &Lipsiae Ann. 1666. in folio. GUIDO PANCIROLLUS Memorabilium libros duos scripsit, qvorum orior deperditarum, posterior noviter inventarum rerum est. Eos notis illustravit Henricus Salmubt. Multa continentur in illis memorabilia. Eorum supplementum scripsit Michaël Watsonus, Collega qvondam noster in hâc Academia, in libro, cui Titulus: Theatrum variarum rerum, exhibens Excerpta &Annotata in libb. de rebus memorabilibus, Bremae 1663. in 8v0. editum. Illic in prooemio varia referuntur, qvae ad historiam hujus libri pertinent, &ad res, qvae illô libro continentur. Scripsit &Watsonus alium librum, cui titulus: Unio Sapientiae, Bremae Ann. 1658. in 120 editum, qvo habetur Synopsis totius Philosophiae. Est &ille inter locorum communium scriptores referendus; nam coacervat potiùs memorabilia singularum disciplinarum, non dogmaticam methodô procedit. CONRADUS LYCOSTHENES vir fuit magnae diligentiae in variis locis communibus digerendis, qvibus penè immortuus fuit. Operi ejus posthumo, ut dixi, manus injecit Zvvingerus, &sub titulo Theatri vitae humanae publicavit, qvibusdam de luis additis. Congessit Lycosthenes sub titulis Apophthegmata virorum illustrium &sapientum, qvi profectò utilissimus labor est, optandumque, ut aliqvis, folidum corpus conficeret ex omnibus illis scriptoribus, qvorum permultos in omnibus habemus nationibus, Germanis, Belgis, Gallis, Hispanis, qvod non est hujus loci: plerique autem sic scripserunt, ut secundum personas disponerent, non secundum locos, vel nullo planè ordine congererent. Praeclarus est liber Erasmi, qvi Apophthegmata collegit secundum personas disposita adjecto aliqvo indice, tum locorum gnomicorum, tum characterum, qvi reperiuntur in apophthegmatibus; qvemlibrum Pontificii per invidiam tribuerunt Paulo Manutio, eralo Erasmi nomine. Ille enim autor legitur in editione Coloniensi, qvae Ann. 1666. in 120 prodiit. Lycosthenis autem collectanea copiosiora sunt, &sub titulis ordinatiùs posita.