Latin
257
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 257
Unproofread scanNot analysed yet
editae, hoc citulo: Essays des Proverbes &autres questions cureiuses proposee &exposee en forme de Dialoge Gallis aliqvis le Duc scripsitlbrum: Proverbes en Rimes, ou rimes en proverbes, Paris. 129. 1665. Belgica Adagia collegit singulari libello Samuel Brun: inprimis autem illa, qvae metrica sunt. Habentur &apud Gruterum alii autores; Sed parcior fuit in illis colligendis gens illa. Hispanica Fernandus Nunnez Professor Eloqventiae &Graecae linguae in Academiâ Salamanticensi collegit. Addidit Juan de Mal Lara Proverbiorum Hispanicorum Centurias X. cum titulo: La Filososia vulgar, ubi proverbiorum explicationem prolixam subjungit. Editus est liber Anno 1621. in 4to. Scripsit &alius Juan Soropan de Rieros librum Medicum, è proverbiis Hispanicis concinnatum, ubi proverbia Medica examinat &comentario illustrat. Titulus libri est: Medieina Espannola contenida en proverbios vulgares ennra lengua. Singularis ille proverbiorum usus est, qvi nemini aliàs in mentem venit, qvo in artis medicae doctrinam illa adhibentur. Est vero elegans liber, ac multa habet ad eam rem pulchrè aptata adagia. Aliqvot adagia Hispanica in rythmos Belgicos convertit Constantinus Hugenius, qvae inter poëmata Belgica reperiuntur. Anglica Adagia variis autoribus collecta sunt, primùm à Cambdenô in Reliqviis Antiqvitatum Britannicarum, Anglicâ linguâ scriptis, (vocantur Romains Post illum alii qvidam autores non latis cogniti. Tandem Jacobus Howel Παροιμιογραφίαν Anglicam edidit, caeteris omnibus locupletiorem. Ex omnibus postea qvidam anonymus I. R. instituit collectionem Anglicorum proverbiorum, hâc methodô, ut primùm ponat sententias proverbiales ordine Alphabeticô dispositas, deinde phrases proverbiales, tunc similia proverbialia, tum rythmos proverbiales, qvos seqvuntur proverbia rustica, &tandem proverbia singulis in Angliâ regionibus vernacula. Si qvis attentè illa perlegerit, tum Italicorum &Gallicorum magnam convenientiam cum Germanicis adagiis animadvertet. Liber editus est Cantabrigiae Ann. 1670. in 8VO. Extat inter Anglos cujusdam Powels Dictionarium Anglico. Italico-Gallicum in fol. Adjiciuntur illi Dictionario proverbia Anglica, Gallica &Italica, non exiguâ curâ congesta. Eorum peritiam ut ostendat Autor, Epistolas aliqvas &oratiunculas ex meris proverbiis intribus his linguis concinnavit; qvod in Latinâ linguâ fecit ingenii ostentandi gratia Faustus Andreliniis, cujus epistolae proverbiales Helmstadii recusae Ann. 1662. secundum exemplar Coloniense, qvod Ann. 1509. prodiit. Qvod &in Germanicâ linguâ tentavit integrâ aliqvâ Comoediâ, (cujus tamen exemplum ab Italo sumserat) Harstorfferus in parte 2. seiner Gespräch-Spiele in fine. Germanicorum Adagiorum scriptores aliqvos etiam habemus: inter illos sunt Sebastianus Franck, Autor variis in Germanicâ linguâ scriptis historicis notissimus, cujus adagia prodierunt Francof. Ann. 1541. in 8vo. non utique contemnenda.