# Polyhistor. Vol. 1 258

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 258. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/258

Edidit postea Agricola proverbia Germanica cum explicatione, & Fridericus Petri singulari librô cui tit: Der Teurschen Weißheit/ qvi caeteris omnibus locupletior videtur, verùm omnes sine ordine instituunt: Hamburgi prodiit Ann. 1605. Prodiit & à Georgio Henischio Thesaurus linguae Germanicae, qvem Lexici instar esse voluit, in qvo sub singulis vocibus adagia diligenter notavit. Verùm non fuit absolutus ille liber; pervenit enim tantùm usque ad literam H. Collegit Proverbia Germanica tribus tomis adjectâ explicatione rythmicâ Euchaerius Eyering, Islebiae in 8vo. Ann. 1601. edita. Titulus libri est Copia Proverbiorum. Habentur in illo selecta proverbia, notatu digna; licet explicatio rythmica ad modum rudis poeseos germanicae sit instituta. Sed tamen & in illâ multa sunt non adeò inepta. Ex his autoribus, adjectis qvibusdam aliis, collegit postea Christophorus Lehmannus Florilegium suum Politicum, cujus extant tres partes in 120. editae Ann. 1643. Multa illic habentur arguta; quae, qvoniam sub titulis sunt disposita, interdum argutos conceptus epigramatibus praebere possunt. Exemplô suô hòc demonstravit Kindermannus in aliqvò carmine nuptian, & Job. Heywood Anglicâ linguâ 300 Epigramata super 300. Proverbia scripsit. Schuppius aliqvô locô librum hunc adeò comendat, ut post S. Biblia illum legi velit. Collationem Latinorum Adagiorum cum Germanicis instituit singulari librô Tappius, qvi labor non contemnendus. Ante aliqvot annos Paulus Winckler, Consiliarius Brandeburgicus, tres Chiliades sententiarum Germanicarum adagialium collegit, sub titulo gute Gedancken / Gorlitzii Ann. 1685. in 120 editas, qvae sunt elegantes & argutae. Mentio suprà facta est de versibus sententiosis & adagialibus, eos colligi unum in volumen interest. Non ita pridem JOHANNES LANGSTON in lucem edidit Poëseos Graecae Medullam, Londini ann. 1679 in 8Vv0. qvo collegit secundum Alphabeti literas initiales versus Graecos, vel adagii aliqvid vel gnomas habentes, & eum qvidem in finem, ut memoriae mandari possit à tyronibus, penè eodem modô, qvo Seidelius portam suam Graecae linguae edidit: Melior autem hic selectus est. Idem jam antea ediderat similem in Latina linguâ laborem, sub titulô Lusus Poëtici Latino-Anglicani, qvi postea auctior prodiit: de qvo, cum hactenus non viderim, judicare haud possum. Alius Londini 1616. in 8v0. liber produt sub titulo Bibliothecae Scholasticae instructissimae per Thomam Draxe congestus, & Principi regio Carolo inscriptus; ubi Latina, Graeca, Gallica, Anglica adagia & versus sub titulis aptis reponuntur. Utilis qvidem ille liber est, verùm longè plenior dari apparatus poterat, ideam tamen aliqvam similia tentaturo subministrabit. Atque haec dicta sufficiant de proverbiorum scriptoribus, qvorum adhuc alii sunt, qvos non nominavi, ac datâ operâ omisi. Adjici etiam his possunt Proverbiorum Arabicorum Centuriae II. cum interpretatione Latinâ & scholiis Josephi Scaligeri, & Thoma Ervenii, qvorum locupletissima editio prodiit in 8vo Lugd.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
