# Polyhistor. Vol. 1 26.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 26.1 to 26.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/26.1

commentarii. Facit & Ludovicus sacobus Tr. de Biblioth. pag. 498. mentionem cujusdam Jacobi Amelotii, qvi magnam vim tractatuum Politicorum & Memoriarum MStarum ad statum Regni Gallici pertinentium congesserit. Hanc ob causam credo & Bibliothecae cura iis, quibus Historiae vel scribendae vel legendae munus dabatur, data est, ut de Academiis qvibusdam observat Hotting. in Biblioth. quadripartit. cap. 1. n. 1. Post causam, qvae ex necessitate videtur nata, ad Bibliothecas erigendas incitarunt ipse studiorum mentisqve excolendae amor, & φιλοβιβλία, qvalis in Regibus nonnullis depraedicari satis neqvit. Inprimis verò Ptolomaeorum familiae proprium id studium fuit, & aliis qvoqve Imperatoribus, Regibus, Principibus nostri seculi, qvorum hic magnum dare Catalogum poteramus. Vel unius Augusti, gloriosae memoriae, Brunsuicensium Ducis, singularis ac incredibilis ille ardor depraedicari satis neqvit, qvi dignissimum virtutis praeconem nactus, τὸν πάνυ Conringium in Epistolâ de Bibliothecâ Augustâ ad Illustrissimum Boineburgium scripta, quâ ille nec sine ratione supra omnes Regum Principumqve similes impetus hos labores extollit. Septem enim illic argumenta recenset, qvae admiranda vocat, unde Bibliothecae illius dignitas & Autoris simul aestimari debeat. Verè ille Bibliotheca mortuae suae ἔμψυχος imò ipsa ejus anima; verusqve, qvod in magnâ laude ponendum est, Bibiiothecarius. Ipse, qvod mireris, tot librorum indices, spissa volumina, ut eò cognitiora haberet omnia, suâ manu scripsit; ipse pulcherrimâ serie disposuit, qvae vel privati hominis fatigare patientiam possint. Continuos ejus pro Bibliothecâ augendâ labores, vigiles per omnia terrarum oculos, studia indefessa summis elata laudibus vide: neqve enim illa nobis recoqvenda. Ignosci privatis debet, si hâc discendi cupiditate abrepti cum rei suae familiaris jacturâ hîc insaniant. Etenim si unqvam, hoc cum ratione insanire est: Qvâ multos ita abductos vidimus, ut vel genium fraudarent, qvo animum his deliciis pascerent: Aliqui vel vitam sibi acerbam existimarunt, si libris sibi carendum foret, ut igne & aquâ sibi interdici tolerabilius habuerint, qvàm librorum facere jacturam. Qvod poenae genus non ignoravit Tiberius, qvi, referente Suetonio, in Tib. cap. 61. qvibusdam custodiae traditis, non modò sermonis & colloqvii usum, verùm etiam studendi sustulit potestatem. Alphonsus Rex, teste Sylvio in librode dict. Alphonsi, solâ lectione recreatus è morbo convaluit. Corrasius ICtus magni nominis in Epist. quaest. cap. 18.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
